Display to small
Rotate your device or try a larger display
Secundo sic. Imperfectionis est in aliqua forma quod det actum primum et non possit dare secundum, sicut ponitur exemplum de caliditate, quod esset ualde imperfecta si daret actum primum et nullo modo posset in actum secundum; set proprietas relatiua in diuinis dat actum primum, scilicet esse personale, nec aliquid imperfectionis habet; ergo potest dare actum secundum, qui est generare.
Secundo sic. Imperfectionis est in aliqua forma quod det actum primum et non possit dare secundum, sicut ponitur exemplum de qualitate quod esset ualde imperfecta quod daret actum primum et nullo modo possit in actum secundum; set proprietas relatiua in diuinis dat actum primum, scilicet esse personale, nec aliquid imperfectionis habet; ergo oportet dare actum secundum, qui est generare.