Display to small
Rotate your device or try a larger display
No equivalent paragraph (chunk) in redactio A available
B.I.31.2.1
Secundo queritur utrum equalitas dicatur positiue uel priuatiue in diuinis. Et uidetur quod priuatiue, quia quecumque opponuntur priuatiue alterum dicitur positiue, alterum uero priuatiue; set secundum PHILOSOPHVM X Metaphisice
equale opponitur magno et paruo priuatiue; set magnum et paruum dicuntur positiue; ergo equale dicitur priuatiue.
C.I.31.2.1
Secundo queritur utrum equalitas dicatur positiue an priuatiue in diuinis. Et uidetur quod priuatiue, quia quecunque opponuntur priuatiue, alterum dicitur positiue, alterum uero priuatiue; set secundum PHILOSOPHVM X Methaphisce
‘equale’ opponitur ‘magno’ et ‘paruo’ priuatiue; set ‘magnum’ et ‘paruum’ dicuntur positiue; ergo ‘equale’ dicitur priuatiue.