Display to small

Rotate your device or try a larger display

A.II.3.1.10

Ad hoc enim quod aliquid sit genus uel in genere, sufficit quod sit limitatum re et ratione. Genus enim uel esse in genere important quamdam limitationem etiam ex suo nomine. Vnde Deum, qui est illimitatus re, et ens in communi, quod est illimitatum ratione, nec dicimus esse genera nec esse in genere. Istud autem non sufficit ad hoc quod aliquid sit compositum ex genere et differentia, set requiritur quod sit compositum ex partibus facientibus unum per essentiam: in simplicibus enim siue substantiis siue accidentibus non est proprie differentia.

B.II.3.1.10

Ratio1 primi est ista, quia illud quod est limitatum re et ratione est in genere. Genus enim uel esse in genere importat quamdam limitationem etiam ex suo nomine. Ideo quod est illimitatum ratione, ut ens, non est in genere, set supra omne genus. Deus etiam, qui est illimitatus re, non est in genere, quia illud quod est in genere oportet quod includat solam perfectionem illius generis et per consequens non habeat perfectionem alterius generis nisi per aliquid sibi additum pertinens ad illud genus; alioquin, si per unum et idem haberet perfectionem diuersorum generum, qua ratione esset in uno genere, esset in alio et sic ad nullum esset limitatum. Cum igitur Deus per unum et idem, scilicet per essentiam suam, habeat quidquid est perfectionis in omni genere, non est limitatus ad aliquod genus. Hiis autem exclusis, scilicet illimitatione rationis et rei, necesse est quodcumque aliud esse in genere. Constat autem quod angelus non est illimitatus ratione, ut ens, nec re, ut Deus; ergo oportet quod sit in genere, et hoc omnes concedunt.


  1. Ratio … hoc omnes concedunt] cf. e.g. Aeg. Rom., Report., II, 21 (231,8-18) ↩︎

C.II.3.1.10

Ad hoc enim quod aliquid sit genus, uel in genere sufficit quod sit limitatum re et ratione. Genus enim uel esse in genere important quamdam limitationem, etiam ex suo nomine. Vnde Deum, qui est illimitatus re, et ens in communi, quod est illimitatum ratione, non dicimus esse genere nec esse in genere. Istud autem non sufficit ad hoc quod aliquid sit compositum ex genere et differentia, sed requiritur quod sit compositum ex partibus facientibus unum per essentiam: in simplicibus enim siue substantiis siue accidentibus non est proprie differentia.