Display to small

Rotate your device or try a larger display

No equivalent paragraph (chunk) in redactio A available
B.I.3.2.2

Item 1 secundum AVGVSTINVM uestigium 2 attenditur secundum modum, speciem et ordinem; set modi non est modus nec ordinis ordo etc.; cum ergo hec sint quedam creature, uidetur saltem quod non in omni creatura sit uestigium.


  1. Item … creatura sit uestigium] cf. Thom., Super Sent., I, 3, 2, 3, arg. 3 (104); • • • Petr. de Tarant., Super Sent., I, 3.1, 3, 1, arg. 4 (31a): "Vestigium Trinitatis consistit in modo, specie, et ordine rerum, seu numero, pondere, et mensura: haec autem tria in omnibus creaturis est reperire: nam, vt ait Augustinus, vbi haec nulla sunt, ergo nulla bona sunt. Ergo et caetera"; • • • Rich. de Mediau., Super Sent., I, 3.1, 3, 1, arg. 2 (45b): "Item vestigium consistit in modo specie et ordine: quorum quodlibet est creatura: et tamen in neutro eorum per se videtur esse vestigium: quia sic esset vestigii vestigium sine fine." ↩︎

  2. uestigium ... speciem et ordinem] cf. Aug., De nat. boni, 3 (856,19-26); De ciu. Dei, V, 11 (141,1-142,25); De Trin., VI, 10, 12 (242,39-46) ↩︎

C.I.3'.4.2

Item secundum AVGVSTINVM uestigium attenditur secundum modum, speciem et ordinem; set modi non est modus, nec ordinis ordo etc.; cum hec igitur sint quedam creature, uidetur saltem quod non in omni creatura sit uestigium.