Display to small
Rotate your device or try a larger display
Set contra hoc opponitur dupliciter: primo, quia non plus opponuntur scientia et opinio quam scientia et fides, ut uidetur; set idem 1 homo non potest simul et de eodem habere scientiam et opinionem, ut patet ex fine I Posteriorum
; ergo nec scientiam et fidem; secundo, quia si scientia non euacuat fidem, fides 2 poterit remanere in patria cum scientia beatorum, quod uidetur esse contra APOSTOLVM Cor.
13; quare etc.
Dicendum ad primum quod non est omnino simile de opinione respectu scientie et de fide respectu eiusdem, quia si de ratione opinionis est quod opinans putet illud quod opinatur posse aliter se habere, sicut uidetur innuere ARISTOTILES, ubi supra, cum scire 3 sit causam cognoscere propter quam res est, et quoniam impossibile est aliter se habere, ut dicitur in principio Posteriorum
, clarum est quod scire et opinari directe opponuntur; propter quod non possunt simul esse in eodem homine de eadem conclusione, immo plus quod nec in aliquo potest esse opinio uera de illa conclusione de qua alius habet scientiam, quia conclusionem scitam impossibile est aliter se habere. Si ergo opinans credat eam posse aliter se habere, decipitur; quare etc. Et hoc uidetur innuere ARISTOTILES in fine I Posteriorum
, ubi dicit quod de 4 eodem potest esse opinio et scientia, sicut de eodem potest esse opinio uera et falsa; set de ratione fidei non est aliquid quod scientie opponatur, ut dictum est prius; et ideo non est simile. Si uero de ratione opinionis solum esset quod opinans assentiret conclusioni per medium probabile, sicut credens assentit per auctoritatem, sic possent in eodem respectu eiusdem conclusionis simul esse scientia et opinio nec esset aliqua oppositio seu repugnantia, quia medium probabile licet non concludat quod impossibile sit conclusionem aliter se habere, tamen non concludit oppositum, scilicet quod possibile sit eam aliter se habere quantum est ex natura rei, set solum concludit quod sic est; propter quod sicut propositio de inesse stat cum necessaria et contingente, quamuis contingens et necessaria non stent simul, sic scientia, per quam scitur quod necesse est conclusionem sic esse, et opinio, per quam concluditur absolute sic esse, possunt stare simul, quamuis opinio primo modo accepta, scilicet per quam iudicatur quod possibile est conclusionem aliter se habere, non possit stare cum scientia. Et quamuis per istam uiam non uideatur incedere PHILOSOPHVS, set potius uideatur intendere quod de ratione opinionis sit quod opinans credat conclusionem posse aliter se habere, tamen ipsa uidetur probabilior; sufficit enim ad ueram opinionem quod opinans aduertat quod medium non infert conclusionem necessariam, set ex hoc non sequitur quod ipsa non sit necessaria eo quod sicut uerum potest concludi ex falsis, sic necessarium ex contingentibus. Isto ergo modo potest stare opinio cum scientia, sicut et fides. Et de 5 opinione dicit hoc clare frater THOMAS libro III distinctione 31 articulo utrum fides euacuetur in patria, in solutione quarti argumenti.
Ad secundum dicendum est quod habitus fidei potest stare cum uisione clara in transitu, sicut fuit in raptu Pauli et per eandem rationem potest manere in beatis, in quibus est uisio permanens et habituata, quia que possunt simul esse in uno instanti possunt simul esse et semper. Quod autem dicitur Cor.
13: Cum 6 autem uenerit quod perfectum est etc., pro tanto dicitur quia enigma fidei, quod eam concomitatur nunc, pro eo quod diuina non sunt nobis per se nota nec ex per se notis deducta, euacuabitur 7, quia uidebimus Deum facie 8 ad faciem; set quantum est de natura habitus absolute, stare potest cum scientia uel uisione.
-
idem ... scientiam et opinionem] cf. Arist., An. post., I, 33, 89a23-b6 ↩︎
-
fides ... esse contra APOSTOLVM] cf. Paul., I Cor., 13, 10-13 ↩︎
-
scire ... aliter se habere] cf. Auct. Ar., 35, 8-9 (311,86-88); • • • Arist., An. post., I, 2, 71b9-16 ↩︎
-
de ... uera et falsa] cf. Arist., An. post., I, 33, 89a24-25; • • • Thom., Exp. Post., I, 44 (169,209-212) ↩︎
-
de ... dicit hoc clare] cf. Thom., Super Sent., III, 31, 2, 1, 1, ad 4 (987) ↩︎
-
Cum ... perfectum est etc] Paul., I Cor., 13, 10 ↩︎
-
euacabitur] Paul., I Cor., 13, 10 ↩︎
-
facie ad faciem] Paul., I Cor., 13, 12 ↩︎
Nunc procedendum est ad pertractandum articulos propositos, et primo primum, uidelicet utrum fides et scientia possint simul esse in eodem homine de eadem conclusione. Et ut latius tractetur questio, notandum est quod fides potest capi dupliciter, uno modo pro fide que innititur autoritati humane, alio modo pro fide que innititur autoritati diuine. Prima fides non differt ab opinione, quia locus ab autoritate humana est topicus et argumentum inde sumptum est debilissimum; et ideo fides que tali autoritati innititur est opinio debilissima. Propter quod idem est querere utrum talis fides et scientia proprie dicta possint simul esse in eodem et de eodem, sicut de opinione et scientia. Et in hoc sensu primo tractabitur questio et postea de fide que innititur autoritati diuine et de scientia dicetur.
Quantum ad primum notandum est quod distinctio scientie et opinionis potest accipi dupliciter: uno modo ex parte conclusionis scite et opinate, ita uidelicet ut scientia dicatur habitus conclusionis necessarie quam impossibile est aliter se habere, et quod de hoc constet scienti, sicut ponitur in diffinitione eius quod est scire, ut habetur I Posteriorum
quod scire est cognoscere de conclusione quod impossibile est eam aliter se habere; opinio uero proportionabiliter sit habitus conclusionis contingentis realiter uel que estimatur ab opinante esse contingens et possibilis aliter se habere; quod pro tanto additur, quia per scientiam non dicitur nisi uerum, et ideo qualis est conclusio scita, talis uidetur esse scienti, set opinione contingit dicere uerum et falsum, ut habetur VI Ethicorum
; propter quod conclusio de qua est opinio et que ab opinante estimatur contingens, secundum hanc distinctionem opinionis a scientia potest esse contingens uel secundum rem et secundum estimationem opinantis simul, et tunc est opinio uera quo ad hoc, uel solum secundum estimationem opinantis et tunc est opinio falsa.
Sic autem distinguendo opinionem a scientia impossibile est eundem hominem habere simul opinionem et scientiam de eadem conclusione, nec secundum actum nec secundum habitum. De actibus patet faciliter sic: impossibile est contradictoria simul esse uera; estimare enim contradictoria simul esse uera non potest esse in mente hominis, etiamsi uoce proferatur, ut habetur IV Metaphisice
. Sic eandem conclusionem necessariam esse et contingentem includit contradictionem, scilicet posse aliter se habere et non posse aliter se habere; estimare autem conclusionem non posse aliter se habere, quod fit per scire, et estimare eandem conclusionem posse aliter se habere, quod fit per opinari, secundum distinctionem preceptam est estimare contradictoria simul esse uera, ut de se patet; ergo scire et opinari sic accepta non possunt simul esse in eodem homine et de eadem conclusione. Et in hoc sensu dicit ARISTOTILES in fine I Posteriorum
quod non contingit eundem hominem simul scire et opinari eandem conclusionem.
Idem patet de habitibus, quia habitus qui causantur ex actibus formaliter incompossibilibus sunt incompossibiles, ut patet ex II Ethicorum
, quia quilibet actus faciens ad generationem unius habitus facit ad corruptionem alterius et completa generatione unius completa est corruptio alterius; set scietia et opinio predictis modis accepte causantur ex actibus formaliter incompossibilibus, scilicet ex scire et opinari, qui predicto modo accepti sunt actus incompossibiles formaliter, ut statim probatum est; ergo scientia et opinio sic accepte sunt habitus incompossibiles et per consequens scientia et fides que innititur autoritati humane, cum sit quedam debilis opinio, ut dictum fuit prius.
Alio modo potest accipi distinctio scientie et opinionis ex parte mediorum ex quibus procedunt; nam scientia procedit per medium necessarium, opinio uero per medium probabile et contingens uel quod estimatur tale; et illa distinctio uidetur magis propria quam prima, quia licet distinctio consimilium habituum, puta scientie a scientia, debeat accipi ex parte obiecti magis quam ex parte medii, quod est in omnibus scientiis consimile formaliter, quia est necessarium, quamuis unum dicat propter quid et aliud quia, de quo nichil est ad propositum, tamen distinctio dissimilium habituum, qui possunt esse eiusdem obiecti, tam incomplexi quam complexi, quemadmodum sunt opinio et scientia, oportet quod sumatur ex parte mediorum ex quibus procedunt. Hoc etiam necesse habent fateri ILLI qui contradicunt quod circa unumquodque scibilium est dare habitum opinatiuum; quod non esset, nisi conclusio eadem posset esse scita et opinata. Non ergo necessario differunt scientia et opinio ex parte conclusionum, set differunt semper necessario ex parte mediorum ex quibus procedunt, ita ut scientia sit habitus conclusionis concluse per medium necessarium, de cuius necessitate euidenter constet scienti, opinio uero sit habitus conclusionis concluse per medium quod est contingens uel estimatur esse contingens. Accipiendo autem sic scientiam et opinionem possunt uere scientia et opinio simul esse in eodem homine de eadem conclusione secundum actum uel saltem secundum habitum.
Circa hoc uidendum est primo de actibus qui sunt nobis notiores et postea de habitibus. De actibus autem dicendum est quod si ponantur esse diuersi secundum rem, simul esse non possunt [simul esse], quia plures actus intelligendi non possunt simul esse in eodem intellectu secundum cursum nature, ut alibi probatum fuit; scire autem est quidam actus intelligendi et opinari similiter; ergo quando scire et opinari sunt plures et distincti actus, tunc non possunt esse simul in eodem intellectu, neque de eadem conclusione neque de diuersis; et hoc modo non contingit unum et eundem hominem simul scire et opinari, neque idem neque diuersa.
Si autem plures actus intelligendi possent esse simul, nichil prohiberet eundem hominem quandoque simul scire et opinari eandem conclusionem et quandoque non esset possibile . Quod quandoque esset possibile, patet, quia assentire conclusioni necessarie per medium contingens quod estimatur esse necessarium est opinari; set tale assentire potest esse cum scire, cum nullam habeat cum eo repugnantiam; ergo tale opinari et scire possunt esse simul in eodem. Maior patet, quia tale assentire non est scire, cum sit per medium quod est realiter contingens, nec est actus cuiuscunque alterius habitus quam opinionis, quia queram quis est ille habitus, et non poterit dari nisi fingatur nouus habitus preter illos de quibus loqutus est PHILOSOPHVS; quare etc. Nec obstat quia talis decipitur estimando medium quod est contingens esse necessarium, quia non est contra rationem opinionis decipi tam circa conclusionem opinatam quam circa mediun per quod concluditur; opinione enim contingit uerum et falsum dicere, ut habetur VI Ethicorum
. Et sic patet maior. Minor probatur, quia illi actus qui se habent conformiter ad conclusionem nullam habent repugnantiam formalem quin possint simul esse in eodem homine de illa conclusione; set scire aliquam conclusionem et opinari eandem per medium contingens quod estimatur necessarium se habent conformiter circa conclusionem, quia per utrumque esitimatur conclusio esse necessaria et impossibilis aliter se habere; ergo opinari et scire sic accepta nullam habent formalem repugnantiam quin possint esse simul in eodem homine de eadem conclusione.
Et si dicatur quod decipi opponitur ei quod est scire, set sic opinari est decipi, ergo opponitur ei quod est scire, et illa non poterunt simul esse, dicendum est ad hoc quod scire et decipi circa diuersa non opponuntur nec sunt incompossibilia in eodem; alioquin qui sciret unam propositionem non posset decipi circa quamcunque aliam, quod falsum
Et si dicatur quod decipi opponitur ei quod est scire, set sic opinari est decipi, ergo opponitur ei quod est scire, et illa non poterunt simul esse, dicendum est ad hoc quod scire et decipi circa diuersa non opponuntur nec sunt incompossibilia in eodem; alioquin qui sciret unam propositionem non posset decipi circa quamcunque aliam, quod falsum
Si autem opinans estimet medium suum esse contingens, tunc tale opinari non potest simul esse cum scire. Cuius ratio est quia impossibile est hominem eundem cognoscere certitudinaliter aliquam conclusionem et simul formidare de eadem; hec enim sibi inuicem opponuntur; set per scire cognoscitur conclusio certitudinaliter, sicut conceditur, per opinari autem, si sit unus actus per se et sit per solum medium quod estimatur contingens, formidatur de conclusione, ut probatur; ergo non est possibile eundem hominem sic opinari et scire simul eandem conclusionem. Assumpta minor probatur, quia illa cognitio conclusionis que est per solum medium quod estimatur posse deficere a concludendo talem conclusionem est cum formidine; set opinari, quando est per se quidam actus procedens per solum medium quod estimatur contingens cum formidine est talis cognitio, quia de medio quod estimatur contingens respectu conclusionis estimatur quod possit deficere a concludendo conclusionem illam et sic formidatur de ea, cum illa cognitio sit solum per medium illud; ergo sic opinari est cognoscere cum formidine. Vtraque premissarum patet ex rationibus terminorum et per consequens patet tota ratio. Sic igitur patet quod etsi plures actus intelligendi possent simul esse, nunquam tamen scire et opinari per medium quod estimatur contingens simul esse possent et quicquid dictum est de actu opinandi consimiliter potest dici de actu credendi qui innititur autoritati humane, et per easdem rationes, quia tale credere est opinari.
De habitibus autem correspondentibus predictis actibus tenendum est quod illi sunt compossibiles qui causantur ex actibus formaliter compossibilibus; set illi qui causantur ex actibus formaliter incompossibilibus sunt incompossibiles propter rationem prius dictam. Dico autem actus formaliter incompossibiles quando respectu eiusdem obiecti includunt oppositas habitudines; tunc enim quantum unus eorum facit ad generationem proprii habitus, tantum facit ad corruptionem alterius, ut prius dictum fuit. Alii autem actus, qui non includunt predictam oppositionem, non uocantur hic formaliter incompossibiles, et habitus causati ex talibus possunt simul esse, quamuis secundum ueritatem plures actus nunquan sint simul, non quidem propter oppositionem predictam, quia illam non habent, set quia, ut dictum fuit prius, non puto quod plures actus intelligendi possint esse simul in eodem intellectu secundum cursum nature, neque de eodem obiecto neque de diuersis, quamuis ex suppositione opposita sint deducte due conclusiones immediate precedentes propter causam que inferius apparebit.
Nunc ergo supponendo quod scire et opinari, ut sunt distincti actus intelligendi, non possunt esse simul in eodem intellectu, nec de eadem conclusione nec de diuersis, inquirendum est utrum medium contingens, quod de se natum est facere opinari, et medium necessarium, quod de se natum est facere quod homo uera sciat, possint simul concurrere ad causandum unum et eundem assensum de eadem conclusione, et sic scientia et opinio dicantur posse stare simul, si medium necessarium, quod est scientificum, et medium contingens, quod est natum facere opinionem, possunt concurrere ad causandum unum assensum de eadem conclusione annon; solum enim in hoc sensu potest procedere questio stante suppositione predicta.
Sic ergo intelligendo questionem dicendum quod medium contingens uel estimatur esse necessarium uel contingens. Si estimetur esse necessarium, sic potest concurrere cum alio medio uere necessario ad causandum eundem assensum de eadem conclusione. Cuius ratio est quia pro omni assensu idem est iudicium de duobus mediis necessariis et de duobus quorum unum est necessarium et aliud contingens, si estimetur necessarium, set duo media necessaria possunt concurrere ad causandum unum assensum; ergo et medium necessarium et contingens, si estimetur necessarium, possunt similiter ad idem concurrere. Maior patet, quia assensus conclusionis, ut deducta est mediis uel principiis, totaliter dependet ex assensu et estimatione principiorum seu mediorum, et non ex natura mediorum secundum se, nisi quatenus cadunt sub estimationem deducentis. Et ideo media que estimantur similia possunt similiter concurrere ad eundem assensum, dato quod non sint similia in re. Minor patet de se, quia si quis haberet plura media necessaria ad eandem conclusionem, posset ea copulare in eadem demonstratione loco unius medii et sic ex eis haberet unum assensum de eadem conclusione loco unius medii. Et sic patet minor. Sequitur ergo predicta conclusio.
Si uero medium contingens estimetur esse contingens, adhuc tale medium siue sumptum ex apparentibus de re siue ex humana autoritate, potest concurrere cum medio necessario ad causandum eundem assensum, quamuis habens medium necessarium euidens non indigeat autoritate nec medio contingente, ita quod medium necessarium excludit necessitatem habendi autoritatem et medium contingens, set non excludit compossibilitatem. Quod excludat necessitatem, patet de facili, quia qui habet aliquid certius et euidentius autoritate aut quocunque medio contingente non indiget eis; set habens medium necessarium de cuius ueritate et necessitate constat ei per resolutionem ad per se nota, habet quid certius et euidentius quam sit autoritas et quodcunque medium contingens, quantumcunque probabile; ergo talis non indiget autoritate nec medio contingente.
Quod autem medium necessarium non excludat compossibilitatem autoritatis uel medii contingentis, probatur sic: si autoritas uel medium contingens non possent concurrere cum medio necessario ad causandum eundem assensum, hoc esset propter oppositionem euidentis et ineuidentis, certi et dubii; set istud non impedit, ut probatur; ergo possunt simul concurrere. Maior patet, quia nulla causa impossibilitatis predictorum mediorum apparet, nec per aliquem est adhuc assignata, nisi hoc solum quod assensus per medium necessarium est certus et euidens, assensus autem per autoritatem et per quodcunque medium contingens est dubius et ineuidens, que cum sint opposita, non possunt simul eidem conuenire. Minor probatur, scilicet quod hoc non obstet.
Circa quod aduertendum est quod aliqua que secundum se sola habent effectus condicionum incompossibilium possunt concurrere ad unum effectum qui est communis amborum. Verbi gratia lumen quod a sole causatur et lumen quod causatur a sola stella habent condiciones incompossibiles, scilicet clarum et obscurum, et tamen sol et stella, quando sunt ex eadem parte emisperii concurrunt ad causandum unum lumen in medio; non enim solus sol tunc illuminat et stella nichil facit, cum omne lucens presens dyaphano de necessitate causet lumen, set fit unum lumen ab utroque, non seorsum et distincte agentibus, set simul, ut unum agens, et cum isto lumine non fit aliud lumen et alia claritas eius, set unum et idem lumen; et ideo loquendo de re utraque, tam stella quam sol, est causa luminis et claritatis, non quidem totalis, set partialis, quamuis non ex equo, quia perfectior ratio causandi est in sole et quasi totalis in stella autem imperfecta et minima et a sensu imperceptibilis; ratio tamen conuincit quod sit aliqua; et propter hunc excessum uirtutis illuminatiue in sole respectu stelle, qui patet, quando seorsum agunt, quia.tunc sol causat lumen clarum et stella obscurum, idcirco quando simul causant unum lumen clarum, per appropriationem rationis claritas attribuitur causalitati solis et non stelle, quamuis secundum rem totum sit ab ambobus, ut a partialibus causis simul concurrentibus et tenentibus locum unius cause totalis. Et sic patet quod aliqua que secundum se sola habent effectus condicionum incompossibilium quandoque possunt concurrere ad eundem effectum, qui est communis amborum.
Ratio autem quare talis conuersus est possibilis est ista, quia clarum et obscurum non accipiuntur hic pro habitu et priuatione circa commune subiectum ab utroque realiter differens, ut sunt lumen et tenebre in aere, quia cause istorum, scilicet luminis et tenebrarum, accipiendo tenebras pro pura priuatione, nunquam possunt concurrere ad causandum eundem effectum, cum effectus unius sit formaliter priuatio alterius. Set accipiuntur hic clarum et obscurum pro gradu perfectionis et imperfectionis in essentia luminis nec differt talis gradus realiter a lumine. Et talis perfectio et imperfectio est in effectu ex perfectione uel imperfectione sue cause et non ex alia formali oppositione in causalitate. Propter quod sicut causa imperfecta seorsum agens causat imperfectum lumen, scilicet obscurum propter defectum perfectionis uirtutis, sic ipsa coniuncta cum perfectiore uirtute et tenens cum ea locum unius totalis cause perfecte causat perfectum lumen, scilicet clarum, quia iam non deficit perfectio, que prius deficiebat.
Ex hoc ad propositum: omnis cognitio ueritatis lumen quoddam est et lumen uocatur ab ipso APOSTOLO ⟨Ad Eph.⟩
3°, ubi dicit sic: Michi omnium sanctorum minimo data est gratia hec, in gentibus euangelizare inuestigabiles diuitias Christi, illuminare etc., idest dare cognitionem, que est quoddam spirituale lumen. Quedam autem cognitio est clara et quedam obscura; nec talis claritas et obscuritas sunt habitus et priuatio circa cognitionem tanquam circa subiectum, quia tunc causa obscuritatis non posset concurrere cum causa claritatis ad causandum unam cognitionem claram, quemadmodum dictum fuit prius de causa luminis et tenebrarum; set sunt gradus perfectionis maioris uel minoris indifferentes realiter ab essentia cognitionis; et sunt isti gradus in cognitionem secundum gradum perfectionis et imperfectionis in medio causante illam cognitionem et non ex alia formali oppositione in causalitate; medium ergo sumptum ex autoritate humana et medium necessarium, si quodlibet eorum causet seorsum aliam et aliam cognitionem conclusionis eiusdem, iste cognitiones erunt condicionum incompossibilium, quia una erit clara et euidens, illa scilicet que erit per medium necessarium propter eius perfectionem in ueritate et connexione ad conclusionem, alia uero obscura et ineuidens, que erit per solam autoritatem propter defectum predicte perfectionis, que est in medio necessario. Set si autoritati adiungatur medium necessarium, iam non deficit in medio perfectio, que prius deficiebat, nec per consequens in cognitione deficiet claritas et euidentia, que prius deficiebat; immo erit una cognitio clara et euidens causata ab illis duobus mediis tanquam causis partialibus simul concurrentibus et tenentibus uicem unius cause totalis. Claritas tamen illa et euidentia magis debet attribui medio secundum rem necessario quam autoritati, quia perfectius est et secundum se natum facere cognitionem claram et euidentem quam secundum se non faceret autoritas.
Quicquid autem dictum est de oppositione clari et obscuri, euidentis et ineuidentis, et de possibili concursu mediorum ad causandum unam cognitionem claram et euidentem, intelligendum est circa oppositionem certi et dubii et circa concursum mediorum ad causandum unam cognitionem certam, quia medium contingens et autoritas humana per se sola faciunt assensum dubium, medium autem necessarium facit assensum certum. Et hii duo assensus non possunt simul esse in eodem homine et de eadem conclusione. Hoc tamen non obstante predicta media in ratione mediorum possunt concurrere ad causandum unum assensum qui non erit simul nec successiue certus et dubius, set certus tantum; et sic in assensu nulla erit oppositio aut repugnantia secundum certum et dubium, clarum et obscurum, euidens et ineuidens, ut declaratum est. Et sic patet minor et principale intentum quantum ad istum articulum, uidelicet quod medium necessarium, quamuis excludat necessitatem autoritatis humane et cuiuslibet medii contingentis, tamen non excludit compossibilitatem eorum in ratione mediorum causantium unum assensum. Et hoc modo scientia et opinio nec non et fides que innititur autoritati humane possunt simul esse in eodem et de eodem, non quidem ut distincti habitus habentes distinctos actus, set quia media que secundum se nata essent causare distinctos actus, ex quibus in nobis fierent predicti habitus ut distincti, possunt concurrere ad causandum unum assensum.
Et huic concordat communis doctrina que dicit quod unus homo potest simul cognoscere eandem conclusionem per medium probabile et demonstratiuum. [Thomas, Prima Secunde
, quest. 67, articulo 3] Et alibi dicit quod opinio potest stare cum scientia demonstratiua, quod non potest esse secundum pluralitatem actuum, set solum eo modo quo dictum est [et hoc ultima parte, questio. 9 articulo tertio, in solutione secundi argumenti].