Display to small

Rotate your device or try a larger display

No equivalent paragraph (chunk) in redactio A available
B.I.4.un.23

Est ergo notandum quod quantum 1 ad significatum et modum significandi, ita se uidentur habere ‘Deus’ et ‘deitas’, sicut ‘homo’ et ‘humanitas’. ‘Humanitas’ autem significat naturam absque habitudine ad supposita, ‘homo’ autem in suo significato includit suppositum. Quod patet sic. Quidquid 2 predicatur per se de aliquo in primo modo in quid et non denominatiue, includit illud in suo significato saltem indeterminate, sicut ‘animal’ includit ‘hominem’; ‘album’ autem uel ‘rationale’ non sic, quia utrumque predicatur denominatiue, licet utrobique sit alia et alia denominatio, et ideo neutrum eorum in suo significato includit suppositum, set tantum dat ipsum intelligere ex suo modo significandi; set ‘homo’ et uniuersaliter concreta substantie et substantiua predicantur de suppositis per se et in quid, ut “Sortes est homo” uel “animal”; ergo includunt ea in suo significato saltem indeterminate. Ex quo patet quod inuenitur triplex concretum: quoddam accidentale, ut ‘album’; quoddam substantiale set denominatiuum, ut ‘rationale’; quoddam substantiale quod non est denominatiuum, ut ‘homo’, ‘animal’. Omnibus autem concretis commune est quod dant intelligere suppositum et pro supposito reddunt locutionem ueram, ut “album currit” pro “Sorte currente”, “rationale disputat” uel “homo mouetur”. In hoc tamen est differentia, quod concretum accidentale dat intelligere suppositum non ex significato, set ex modo significandi solum (album 3 enim solam qualitatem significat, ut dicitur in Predicamentis); concretum autem substantiale denominatiuum dat intelligere suppositum partim ex significato, quia significat aliquid quod pertinet tamquam pars ad intraneitatem suppositi, ut ‘animatum’, partim uero ex modo significandi; concretum uero substantiale et non denominatiuum per se et directe significat suppositum in communi, ut ‘homo’ significat suppositum habens humanitatem.


  1. quantum ... significato includit suppositum] cf. Thom., S.th., I, 39, 4, resp. ↩︎

  2. Quidquid ... suo modo significandi] cf. ps.-Thom., Summa tot. Log. Arist., I, 2 (56a); II, 1 (61a-b) ↩︎

  3. album ... solam qualitatem significat] cf. Arist., Cat., 5, 3b19 ↩︎

C.I.4.2.6

Est ergo notandum quod quantum ad signatum et modum signandi ita uidentur se habere ‘Deus’ et ‘deitas’ sicut ‘homo’ et ‘humanitas’. ‘Humanitas’ autem significat naturam absque habitudine ad supposita, ‘homo’ autem et uniuersaliter omne concretum includit suppositum saltem ex modo suo signandi; quod patet: actiones sunt suppositorum, attribuuntur autem concretis et non abstractis. Hec enim est uera “album currit”, et non hec "albedo currit", quod non esset nisi suppositum importaretur per concretum, quod non importatur per abstractum. Similiter hec est uera “rationale disputat”, et non illa “ratio disputat”. Hec etiam recipitur tanquam uera et propria “homo edificat”, non autem hec “humanitas edificat” uel saltem non est propria. Ex quo patet quod concretum importat suppositum, non autem abstractum. Est etiam aduertendum quod inuenitur triplex concretum: quoddam accidentale, ut ‘album’; quoddam substantiale, set denominatiuum, ut ‘animatum’; quoddam substantiale quod non est denominatiuum, ut ‘homo’, ‘animal’. Omnibus autem concretis commune est quod dant intelligere suppositum et pro supposito reddunt locutionem ueram, ut “album currit” pro “Sorte currente”, “rationale disputat” uel “homo mouetur”.