Display to small

Rotate your device or try a larger display

No equivalent paragraph (chunk) in redactio A available
No equivalent paragraph (chunk) in redactio B available
C.I.3'.2.3

Item illud quod omnino est simplex totaliter cognoscitur uel totaliter ignoratur (non enim potest partim cognosci et partim ignorari, cum sit simplex et impertibile); set Deus est omnino simplex; ergo totaliter cognoscitur uel totaliter ignoratur; set non totaliter ignoramus quid est Deus (scimus enim quod Deus est substantia uel essentia, quod pertinet ad quid est); ergo totaliter cognoscimus quid Deus est.