Display to small
Rotate your device or try a larger display
De aliis autem attributis dicunt sicut in positione dictum est. Et hoc quidem uerum esset si in diuinis quoquo modo realiter essentia et relatio differrent et per consequens Persona ab essentia ratione relationis, quia differentia rationis inter amare et esse amatum et intelligere et esse intellectum habet pro sufficienti fundamento.differentiam realem que esset inter essentiam et relationem et Personam ratione relationis. Quia enim relatio et Persona sunt intellecta obiectiue et non sunt ipsum intelligere per omnem modum identitatis realis, essentia autem, si realiter differt ⟨a⟩ relatione et a Persona, est in intellectu obiectiue, et est ipsum intelligere identice, consequens est quod esse intellectum et intelligere saltem differant ratione, quia differenter se habent ad ea que differunt re. Si autem Persona et relatio non differant realiter quoquomodo seu ex natura rei ab essentia, non uideo qualis differentia realis in diuinis posset esse sufficiens fundamentum differentie rationis inter intelligere et esse intellectum, quia non illa que est inter essentiam et relationem et Personam, quia non est realis, ut dicis; differentia autem rationis reducitur ad differentiam realem, tanquam ad fundamentum, etiam secundum istos, nec illa que est inter relationem et relationem seu inter Personam et Personam, quia illa que se habent uniformiter ad aliqua plura non sunt causa uel fundamentum pluralitatis eorum, ut quia Sortes et Plato se habent equaliter ad animal et equaliter ad hominem, certe realis differentia inter Sortem et Platonem non est causa nec fundamentum differentie rationis inter animal et hominem. Nunc est ita quod relationes opposita et Persone per eas constitute se habent equaliter et uniformiter ad intelligere et esse intellectum; quelibet enim est intellecta obiectiue et nulla uel quelibet est intelligere ipsum formaliter; ergo differentia Personarum uel relationum secundum rem non est sufficiens fundamentum differentie rationis inter intelligere et esse intellectum. Est tamen aduertendum quod esse intellectum non dicit attributum diuinum, prout attributum dicit perfectionem communem communitate analogie Deo et creaturis, quia esse intellectum ut sic non dicit aliquid existens in re intellecta, set est denominatum ab intelligere quod est in alio; et si sit in eodem, hoc accidit intellecto, ut intellectum est. Et ideo instantia illa non est ad propositum, nisi latius tractetur questio quam de attributis, utpote si quis dicat quod nulla differentia rationis potest inueniri in aliquo absque comparatione ad differentiam realem.