Display to small

Rotate your device or try a larger display

No equivalent paragraph (chunk) in redactio A available
No equivalent paragraph (chunk) in redactio B available
C.I.3'.2.5

Item si de Deo possimus cognoscere quid est, aut hoc esset in se in habitudine ad alia; non in se, quia sic uideremus nude essentiam diuinam, quod non possumus pro statu uie; non in habitudine ad alia, quia prior est cognitio absoluti quam relati et ab ea supponitur. Cum ergo de Deo possimus cognoscere quid est absolute et in se, uidetur quod hoc non possimus ex habitudine quam habet ad alia; ergo nullo modo.