Display to small

Rotate your device or try a larger display

No equivalent paragraph (chunk) in redactio A available
B.I.27.2.25

Ex hoc iam patet tertium, scilicet utrum Verbum dicatur essentialiter uel personaliter in diuinis. Dico enim quod uerbum1 de ui uocis et proprie dicit aliquid essentiale et non personale, ex appropriatione tamen trahitur ad personale sicut sapientia. Primum patet, quia illud quod non importat aliquam realem emanationem nec actiue nec passiue, set tantum secundum rationem, non est aliquid personale; set Verbum in diuinis est huiusmodi; ergo etc. Maior patet, quia Persone et omnia personalia pertinent ad emanationes. Minor etiam patet, quia uerbum, ut2 uisum est prius, est actus intelligendi, emanatio autem actus intelligendi ab intelligente et uerbi a dicente, quod idem est, non est realis emanatio, set tantum secundum rationem: intelligere enim non est producere intellectionem, et dicere non est producere uerbum realiter distinctum, set est habere in se uerbum, et hec in Deo nullam distinctionem realem habent; quare patet quod uerbum de ui uocis et proprie non dicit aliquid personale, set potius essentiale, sicut et amor.


  1. uerbum … et non personale] cf. in contrarium Thom., S.th., I, 34, 1, resp. ↩︎

  2. ut uisum est prius] cf. supra, uu. 277-334 ↩︎

C.I.27.3.8

Ex hoc autem iam patet secundum, scilicet utrum Verbum dicatur personaliter an essentialiter in diuinis. Dico enim quod ‘Verbum’ de ui nominis et proprie dicit aliquid essentiale et non personale, ex appropriatione tamen trahitur ad personale, sicut sapientia. Primum patet, quia illud quod non importat aliquam realem emanationem, nec actiue nec passiue, set tantum secundum rationem, non est aliquid personale; set Verbum in diuinis est huiusmodi; ergo etc. Maior patet, quia Persona et omnia alia personalia pertinent ad emanationes. Minor similiter patet, quia Verbum, ut uisum est prius, est actus intelligendi, emanatio autem actus intelligendi ab intelligente et Verbi a dicente, quod idem non est realis emanatio in diuinis, set tantum secundum rationem; intelligere enim non est producere intellectionem tanquam rem distinctam, set est habere intellectionem, et dicere non est producere uerbum realiter distinctum, set est habere in se uerbum, et hec in Deo nullam realem distinctionem habent; quare patet quod ‘Verbum’ de ui uocis et proprie non dicat aliquid personale, set potius essentiale, sicut et ‘Amor’.