Display to small
Rotate your device or try a larger display
Est etiam utilis, quia per appropriata aliqualiter manuducimur in cognitionem Personarum hoc modo: inuenitur enim distinctio in attributis et in Personis, set differenter, quia distinctio Personarum est realis, distinctio uero attributorum est secundum rationem et est nobis magis nota. Et quamuis per attributa sola ratione distincta non possimus sufficienter arguere distinctionem Personarum, tamen inspicimus in appropriatis aliquam similitudinem propriorum, et sic per appropriata aliqualiter manuducimur in notitiam Personarum.
Est etiam utilis, quia per appropriata aliqualiter manuducimur in cognitionem Personarum hoc modo: inuenitur enim distinctio in attributis et in Personis, set differenter, quia distinctio Personarum est realis, distinctio uero attributorum est secundum rationem et est nobis magis nota, et quamuis per attributa sola ratione distincta non possumus sufficienter arguere distinctionem Personarum, tamen inspicimus in appropriatis aliquam similitudinem propriorum, et sic per appropriata aliqualiter manuducimur in notitiam Personarum.