Display to small

Rotate your device or try a larger display

No equivalent paragraph (chunk) in redactio A available
B.I.2.2.21

Tertia ratio talis est. Quod est causa maioris distinctionis est uel esse potest causa minoris distinctionis; set perfectio et fecunditas essentie diuine est sufficiens causa distinctionis personarum absque habitudine ad creaturas; ergo eadem potest esse sufficiens causa distinctionis attributorum, que est minor cum sit solum secundum rationem, alia autem secundum rem.

C.I.2.3.14

Secunda ratio talis est. Quod est causa maioris distinctionis est uel esse potest minoris; set fecunditas essentie diuine est sufficiens causa distinctionis Personarum absque habitudine ad creaturas; ergo eadem potest esse sufficiens causa distinctionis attributorum, que est minor, cum sit solum secundum rationem, alia autem secundum rem.