Display to small

Rotate your device or try a larger display

No equivalent paragraph (chunk) in redactio A available
B.I.2.1.12

Minor est manifesta, set maior probatur. In hoc enim distinguitur natura speciei a natura generis, quia natura 1 speciei potest tota saluari in unico indiuiduo, genus autem non. Et hoc est, quia genus importat pluralitatem naturarum, que in uno indiuiduo esse non potest (natura 2 enim generis est de se plures; propter quod dicitur VII Phisicorum quod equiuocationes 3 latent in generibus); set natura speciei de se non est plures, cum possit saluari in unico supposito. Est 4 tamen in aliquibus plurificabilis per actionem agentis iterabilem, ut patebit in II libro distinctione 3.


  1. natura … in unico indiuiduo] cf. Ps.-Thom., Summa tot. log., I, 3 (71b) ↩︎

  2. natura … de se plures] cf. Arist., Top., IV, 3, 123a30; • • • Boeth., In Isag., ed. prima, I, 14 (40,5-8); • • • Isid., Etym., II, 29, 15; • • • Auct. Ar., 36, 59 (326,75) ↩︎

  3. equiuocationes latent in generibus] Auct. Ar., 2, 193 (155,18); • • • cf. Arist., Phys., VII, 4, 249a23-24 ↩︎

  4. Est … agentis iterabilem] cf. Dur., Super Sent., II, 3, 2 3 (praesertim 135,212-136,231) ↩︎

C.I.2.1.10

Minor est manifesta, set maior probatur. In hoc enim distinguuntur natura speciei et natura generis, quia natura speciei potest tota saluari in unico indiuiduo, genus autem non. Et hoc est, quia genus importat pluralitatem naturarum, que in uno indiuiduo non potest. Natura enim generis est de se plures; propter quod dicitur VII Phisicorum quod equiuocationes latent in generibus; set natura speciei de se non est plures, cum possit saluari in unico supposito. Est tamen in aliquibus plurificabilis per actionem agentis iterabilem, ut patebit in II libro, distinctione 3a.