Display to small
Rotate your device or try a larger display
Ad secundum dicendum quod sicut 1 ARISTOTELES 2 negauit quod relatio posset esse terminus actionis, ita negasset (et multo fortius) quod relatio posset suppositum constituere. Et quia nos non tenemus ARISTOTELEM quantum ad hoc, immo dicimus quod relatio in diuinis constituit suppositum, ideo oportet negare illud quod consequenter se habet ad hoc, scilicet quod relatio non possit esse terminus actus uel etiam principium. Dictum etiam fuit quod non omnino similiter loquendum est de potentia generandi in Deo et in creaturis, sicut nec de generatione et supposito generante.
Ad secundum dicendum quod sicut ARISTOTELES negauit quod relatio posset esse terminus actionis, ita negasset (et multo fortius) quod relatio posset constituere suppositum. Et quia nos non tenemus ARISTOTELEM quantum ad hoc, immo dicimus quod relatio in diuinis constituit suppositum, ideo oportet negare illud quod communiter se habet ad hoc, scilicet quod relatio non possit esse terminus actionis uel etiam principium. Dictum etiam fuit quod non omnino similiter loquendum est de potentia generandi in Deo et in creaturis, sicut nec de generatione et supposito generante.