Display to small
Rotate your device or try a larger display
Secundum patet, quia oportet actum quietantem uoluntatem esse perfectissimum summa perfectione possibili haberi nature humane (alioquin restaret aliquid desiderandum et non esset quies); set actus quo fruimur sicut immediato obiecto quietat uoluntatem, ut patet ex ratione fruitionis; ergo oportet actum illum esse perfectissimum perfectione possibili haberi a natura humana. Set summa perfectio possibilis haberi a nobis est quod per actum nobilissime potentie in nobis attingamus nobilissimum obiectum, quod est Deus. Ergo actus quo sicut immediato obiecto fruimur habet Deum pro obiecto proximo et immediato, et per consequens ipse Deus est obiectum remotum fruitionis.
Secundum patet, quia oportet actum quietantem uoluntatem esse perfectissimum summa perfectione possibili haberi nature humane. Alioquin restaret aliquid desiderandum et non esset quies; set actus quo fruimur sicut immediato obiecto quietat uoluntatem, ut patet ex nomine fruitionis; ergo oportet illum actum esse perfectissimum perfectione possibili haberi a natura humana. Set summa perfectio possibilis haberi a nobis est quod per actum nobilissime potentie in nobis attingamus nobilissimum obiectum, quod est Deus. Ergo actus quo sicut immediato obiecto fruimur habet Deum pro obiecto proximo et immediato, et per consequens ipse Deus est obiectum remotum fruitionis.