Display to small

Rotate your device or try a larger display

No equivalent paragraph (chunk) in redactio A available
B.I.P.1.49

Hec 1 autem opinio tria continet. Primum est quod est dare tale lumen; secundum est quod in tali lumine articuli possunt esse intellecti, et per consequens conclusiones ex articulis sic intellectis deducte sunt uere scite; tertium est quod tale lumen non euacuat fidem, set stat cum ea. Primum 2 declaratur quibusdam auctoritatibus AVGVSTINI. Super 3 illud IOHANNIS 1: Erat 4 lux uera etc., dicit: Aliud 5 est lumen ad credendum, aliud ad intelligendum; igitur preter lumen fidei, quo articuli creduntur, est aliud quo intelliguntur. Item ibidem dicit quod lux 6 increata illuminat hominem duplici lumine, paruulos quidem lumine fidei quo nutriuntur ut lacte, maiores uero lumine sapientie quo ut solido cibo uescuntur; quod lumen habebat APOSTOLVUS, qui dicebat Cor. 2: Sapientiam 7 loquimur inter perfectos; igitur preter lumen fidei, quod habent omnes fideles, quantumcumque simplices, est aliud lumen clarius, quod habent maiores et doctores. Ratione 8 similiter idem probant sic: Deus 9 non deficit in necessariis, multo minus quam natura; set necessarium est defendere fidem contra errores infidelium et hereticorum; ergo Deus prouidit Ecclesie quod semper sint in ea aliqui qui fidem possint defendere; hoc autem non potest fieri per solum lumen fidei, per quam simpliciter credimus; oportet ergo preter lumen fidei esse aliquod clarius lumen in uiatoribus quo maiores illuminati possint fidem defendere.


  1. Hec …  stat cum ea] cf. Iac. Met., Super Sent., Prol., 1, 1 (50,21-51,24); • • • Heru. Nat., Super Sent., Prol., 1, 2 (89,211-233) ↩︎

  2. Primum … maiores et doctores] cf. Henr. de Gand., Quodl. XII, 2 (18,84-1) ↩︎

  3. Super … aliud quo intelliguntur] Iac. Met., Super Sent., Prol., 1, 1 (51,25-29) ↩︎

  4. Erat lux uera] Ioh., 1, 9 ↩︎

  5. Aliud … aliud quo intelliguntur] cf. Aug., In Ioh., 2, 6 (14,4-15,18) ↩︎

  6. lux … solido cibo uescuntur] cf. Aug., In Ioh., 1, 17 (10,20-27); 48, 1 (413,1-3); Enarr. in Ps., 8, 5 (170,8-11) ↩︎

  7. Sapientiam loquimur inter perfectos] Paul., I Cor., 2, 6 ↩︎

  8. Ratione … possint fidem defendere] cf. Henr. de Gand., Summa, 13, 4 (92vN-93rN); Quodl. XII, 2 (16,47-56); • • • Heru. Nat., Super Sent., Prol., 1, 1, (118,173-178) ↩︎

  9. Deus … minus quam natura] cf. Auct. Ar., 6, 168 (188,83-84); • • • Arist., De an., III, 9, 432b21-23 ↩︎

C.I.P.2.1

Ad secundum sic proceditur et arguitur quod theologia supposito quodam lumine alio a lumine fidei sit proprie scientia, quia altius lumen causat altiorem cognitionem; set respectu credibilium est dare in uiatoribus lumen altius fide; ergo est dare eis altiorem cognitionem quam sit cognitio fidei; set supra fidem non est nisi scientia; ergo etc. Maior de se uidetur manifesta. Minor probatur per autoritatem beati AVGVSTINI super illud Ioh. 1: Erat lux uera, ubi dicit quod aliud est lumen ad credendum, aliud ad intelligendum; ergo preter lumen fidei est dare aliud lumen et altius.