Display to small

Rotate your device or try a larger display

No equivalent paragraph (chunk) in redactio A available
B.II.2.5.8

Item1 sicut se habet motus ad mutatum esse, sic tempus ad nunc; ergo permutata proportione sicut se habet motus ad tempus, ita mutatum esse ad nunc; set motus est proprium mensuratum temporis; ergo mutatum esse est proprium mensuratum ipsius nunc. Set constat quod alterius rationis sunt quoad esse et rationem mensurati substantia mobilis et esse eius, que sunt permanentia et possunt pluries sumi, quam mutatum esse, quod non potest pluries sumi; ergo et eorum mensure. Cum igitur nunc temporis continui mensuret mutatum esse, patet quod non mensurat substantiam mobilis nec esse eius, set mensuratur esse substantie mobilis nunc temporis discreti, quod stat et pluries potest sumi.


  1. Item … mensuratum ipsius nunc] cf. Aeg. Rom., De mens. angel., 9 (67rb) ↩︎

C.II.2.4.10

Item sicut se habet motus ad mutatum esse, sic tempus ad nunc; ergo permutata proportione sicut se habet motus ad tempus, sic mutatum esse ad nunc; sed motus est proprium mensuratum temporis; ergo mutatum esse, si quod sit in motu, est proprium mensuratum ipsius nunc. Sed constat quod alterius rationis sunt quoad esse et rationem mensurati substantia mobilis et esse eius, que sunt permanentia et possunt pluries sumi, quam mutatum esse, quod non potest pluries sumi; ergo et eorum mensura. Cum igitur nunc temporis continui mensuret mutatum esse, patet quod non mensuret substantiam mobilis nec esse eius, sed mensuratur esse substantie mobilis nunc temporis discreti, quod est stans et potest pluries sumi.