Display to small

Rotate your device or try a larger display

A.II.4.2.4

Responsio. Quamuis1 per certitudinem sciri non possit que pars questionis sit uerior, cum questio sit de facto quod ex sola uoluntate diuina dependet, tamen probabilius uidetur quod angeli fuerint in gratia creati, tum quia ad hoc sunt expresse Sanctorum auctoritates, que in opponendo tacte sunt, tum quia rationes satis probabiles hoc conuincunt. Non enim minoris dignitatis fuerunt angeli quam primus homo; set ille fuit in gratia creatus; ergo et angeli.

Minor probatur secundum Sanctos: primus homo creatus fuit cum iustitia originali; set iustitia originalis non uidetur fuisse sine gratia concomitante, cum non potuerit amitti nisi per culpam; quare etc.


  1. Quamuis … expresse Sanctorum auctoritates] cf. Thom., S.th., I, 62, 3, resp.; Super Sent., II, 4, 1, 1, sol. (138) ↩︎

B.II.4.1.5

Responsio. Quamuis1 per certitudinem sciri non possit que pars questionis sit uerior, cum questio sit de facto quod ex sola uoluntate diuina dependet, tamen probabilius uidetur quod angeli fuerint in gratia creati, tum quia ad hoc sunt expresse Sanctorum auctoritates, que in opponendo tacte sunt, tum quia rationes satis probabiles hoc conuincunt. Non enim minoris dignitatis fuerunt angeli quam primus homo; set ille fuit in gratia creatus; ergo et angeli.

Minor probatur secundum Sanctos: primus homo creatus fuit cum iustitia originali; set iustitia originalis non uidetur fuisse sine gratia concomitante, quia2 consistebat in perfecta obedientia corporis ad animam et uirium inferiorum ad superiores et in rectitudine uoluntatis ad Deum. Sicut autem duo prima non uidentur esse sine gratia gratis data, ita tertium, scilicet rectitudo uoluntatis ad Deum, non uidetur fuisse sine gratia gratum faciente.


  1. Quamuis … expresse Sanctorum auctoritates] cf. Thom., S.th., I, 62, 3, resp.; Super Sent., II, 4, 1, 1, sol. (138) ↩︎

  2. quia … gratia gratum faciente] cf. Thom., S.th., I, 95, 1, resp. ↩︎

C.II.4.2.4

Responsio. Quamuis per certitudinem sciri non possit que pars questionis sit uerior, cum questio sit de facto quod ex sola uoluntate diuina dependet, tamen probabilius uidetur quod angeli fuerint in gratia creati, tum quia ad hoc sunt Sanctorum auctoritates expresse, que in opponendo tacte sunt, tum quia rationes satis probabiles hoc conuincunt. Non enim minoris dignitatis fuerunt angeli quam primus homo; set ille fuit in gratia creatus; ergo et angeli.

Minor probatur, quia secundum Sanctos primus homo creatus fuit cum iustitia originali; set iustitia originalis non uidetur fuisse sine gratia concomitante, cum non potuerit amitti nisi per culpam; quare etc.