Display to small
Rotate your device or try a larger display
Ad primum argumentum dicendum quod, sicut angelus in primo instanti nec peccauit nec peccare potuit, sic nec meruit nec mereri potuit. De1 anima autem Christi an in primo instanti meruerit, dicetur infra III lib. dist. 18. Vel dicendum quod, licet facilius sit peccare quam mereri, ut ponitur communiter, tamen in casu potest esse contrarium. Et sic est in proposito. Quia enim in primo instanti non potest in angelo esse deffectus inconsiderationis, ideo non potest in eo esse uitium esse electionis.
-
De … lib. dist. 18] cf. infra, III, 18, 2 (23v-24r): «Ad primum argumentum dicendum, quod Christus per passionem suam meruit sibi et nobis. Et quod dicitur, quod frustra meretur aliquid illud, quod prius meruerat, dicendum quod non: meretur enim aliquis non solum faciendo per operationem suam aliquid sibi debitum, quod prius non fuit sibi debitum, sed illud faciendo amplius sibi debitum, sed illud faciendo amplius sibi debitum uel alio modo debitum. Et his ultimis duobus modis Christus meruit sibi dotes corporis et exaltationem, quia hec fuerunt sibi magis et aliter per passionem debita, quam per precedentia merita. Nec tamen propter hoc frustra passus est, quia actio charitatis, qua quis meretur, non est principaliter propter premium, sed propter bonum charitatis, qua Deus summe diligitur. Vnde homo habens charitatem operaretur, que sunt Dei, etiam si nulla retributio sequeretur; meruit ergo Christus sibi ipsi. Meruit etiam nobis quoad participationem fructus sui meriti, sed non ita, ut actus eius meritorius imputaretur nobis ad meritum, sed solum fructus communicaretur. Argumentum autem procedit de imputaitone» ↩︎
Ad primam quod, licet sit facilius peccare quam mereri, ut communiter, tamen in casu potest esse contrarium et sic est in proposito. Quia enim in primo instanti non potest in angelo esse deffectus inconsiderationis respectu supernaturalium, respectu quorum potest peccare, ideo in eo non potest esse uitium electionis. Potuit tamen in eo esse recta et libera electio, propter quam mereri potuit, si tamen aliquem actum liberum tunc habere potuit.
Ad primum argumentum dicendum quod non est simile de merito, et de peccato pro primo instanti creationis angeli. Quia enim in primo instanti non potest esse in angelo defectus inconsiderationis respectu supernaturalium, respectu quorum potest peccare; ideo in eo non potest esse uitium electionis: potuit tamen in eo esse recta et libera electio, propter quam mereri potuit, si tamen aliquem actum liberum tunc habere potuit.