Display to small

Rotate your device or try a larger display

No equivalent paragraph (chunk) in redactio A available
B.I.27.2.5

Quantum ad primum sciendum est quod uerbum1 dicitur tripliciter: uno modo illud quod est exterius prolatum, quod est significatiuum eius quod ab intellectu concipitur, secundum quod homo dicitur loqui alteri; alio modo dicitur uerbum conceptus intellectus, secundum quem conceptum dicimus hominem cogitantem loqui sibi ipsi, et istud dicitur uerbum mentis, sicut primum dicitur uerbum uocis; set quia uolens formare uerbum exterius preconcipit illud per ymaginationem, ideo dicitur tertio modo uerbum actus ymaginationis quo concipimus uocem exteriorem sic uel sic formari, antequam eam formemus. Inter hec autem uerbum mentis propriissime dicitur uerbum: uox2 enim exterior non dicitur uerbum, nisi quia significat conceptum intellectus uel rem per intellectum conceptam, unde et uocem non significatiuam non dicimus uerbum; uerbum etiam ymaginationis dicitur uerbum per habitudinem ad uerbum exterius prolatum; et ideo a primo ad ultimum, uerbum ymaginationis habet attributionem ad uerbum mentis. Quarto autem modo dicitur uerbum figuratiue, scilicet illud quod per uerbum significatur, ut in Ps.: Ignis,3 grando etc., que faciunt uerbum eius. In diuinis autem non est uerbum uocis nec uerbum ymaginationis, set uerbum quod est conceptus mentis. Vnde AVGVSTINVS XV De Trinitate dicit sic: Quisquis 4 potest intelligere uerbum non solum antequam sonet, uerum etiam antequam sonorum ymagines cogitatione inuoluantur, iam potest uidere aliquam illius Verbi similitudinem, de quo dictum est: ‘In5 principio erat Verbum’. Set notandum6 quod conceptus mentis non habet rationem uerbi, nisi prout induit rationem manifestatiui: uerbum enim est quo quis loquitur sibi uel alteri ad manifestandum aliquid. Et sic patet primum.


  1. uerbum … principio erat Verbum] Thom., S.th., I, 34, 1, resp.; cf. etiam Super Sent., I, 27, 2, 1, sol. (654-655); De uer., 4, 1, resp. (119,170-120,207); • • • Iac. Met., Super Sent. (A), I, 27, 3, resp. (T53rb-53va); Super Sent. (B), I, 27, 3, resp. (Vb25va); • • • Ioh. Paris., Super Sent., I, 27, 2, resp. (284,18-26 et 40-42) ↩︎

  2. uox … significat conceptum intellectus] cf. Arist., De interpr., 1, 16a3-4 ↩︎

  3. Ignis grando]Ps., 148,8 ↩︎

  4. Quisquis … 41 Verbum] Aug., De Trin., XV, 10, 19 (485,64-71) ↩︎

  5. In principio erat Verbum]Ioh., 1,1 ↩︎

  6. notandum … ad manifestandum aliquid] cf. Aeg. Rom., Ord., I, 27, princ. 2, 1, resp. (146raB-C) ↩︎

C.I.27.2.7

Quantum ad primum sciendum est quod ‘uerbum’ dicitur quadrupliciter: uno modo illud quod est exterius prolatum, quod est significatum eius quod ab intellectu concipitur secundum quod homo dicitur loqui alteri. Alio modo dicitur ‘uerbum’ conceptus intellectus, secundum quem conceptum dicimus hominem cogitantem sibiipsi loqui, et istud dicitur ‘uerbum mentis’, sicut primum dicitur ‘uerbum uocis’. Set quia uolens uerbum formare exterius preconcipit illlud per ymaginationem, ideo dicitur tertio modo ‘uerbum’ actus ymaginationis quo concipimus uocem exteriorem sic uel sic formari antequam formemus; inter hec autem uerbum mentis dicitur propriissime ‘uerbum’ (uox enim exterior non dicitur ‘uerbum’, nisi quia significat conceptum intellectus uel rem per intellectum conceptam, unde et uocem non significatiuam non dicimus ‘uerbum’); uerbum etiam ymaginationis dicitur ‘uerbum’ per habitudinem ad uerbum exterius prolatum; et ideo a primo ad ultimum: uerbum ymaginationis habet attributionem ad uerbum mentis. Quarto autem modo dicitur ‘uerbum’ figuratiue, scilicet illud quod per uerbum significatur, ut in Ps.: Ignis, grando etc. que faciunt uerbum eius; in diuinis autem non est uerbum uocis nec uerbum ymaginationis, set uerbum quod est conceptus mentis. Vnde AVGVSTINVS XV De Trinitate dicit sic: Quisquis potest intelligere uerbum, non solum antequam sonet, uerum etiam antequam sonorum ymagines cogitatione inuoluantur, iam potest uidere aliquam illius Verbi similitudinem, de quo dictum est: “In principio erat Verbum”; set notandum quod conceptus mentis non habet rationem ‘uerbi’, nisi prout induit rationem ‘manifestatiui’; uerbum enim est quo quis loquitur sibi uel alteri ad manifestandum aliquid. Et sic patet primum.