Display to small

Rotate your device or try a larger display

No equivalent paragraph (chunk) in redactio A available
B.I.27.2.6

Circa secundum, scilicet quid sit uerbum, difficile est uidere. Et ad hoc sciendum primo inuestigabitur quid sit uerbum nostrum interius, quod est uerbum mentis, ut melius possit apparere quid sit Verbum in diuinis. Prima autem facie duo uidentur esse de ratione uerbi nostri mentalis, ut per ipsum manuducimur in cognitionem Verbi diuini: unum est quod sit aliquid in intellectu existens, aliud est quod sit ab altero procedens. Ex primo arguimus Filium, qui est Verbum, esse eundem cum Patre essentialiter, quia scilicet uerbum est in intellectu: quidquid1 enim est in Deo est Deus; Verbum autem diuinum est in Deo, cum non exeat intellectum diuinum; ergo est Deus. Ex secundo, scilicet quia est aliquid procedens, arguimus Filium esse distinctum a Patre personaliter, eo quod nichil2 a se ipso procedit aut se ipsum producit ut sit, sicut dicit beatus AVGVSTINVS I De Trinitate. Ex quo patet quod ILLI3 insufficienter dicunt qui dicunt quod uerbum est ipsamet quidditas rei intellecta modo diffinitiuo, que se habet ad intellectum solum obiectiue, nec est in intellectu subiectiue, ita scilicet quod sicut esse uniuersale competit rei per hoc quod intelligitur absque condicionibus indiuiduantibus et non per aliquid quod sit in ipsa re subiectiue, ita uerbum esse conuenit rei per hoc quod intelligitur modo expresso uel diffinitiuo. Istud4 enim non uidetur conueniens, tum quia manifeste est contra dictum beati AVGVSTINI XV De Trinitate, qui dicit quod uerbum5 est formata cogitatio (formata autem cogitatio non est res extra obiectiue intellecta, set est aliquid subiectiue existens in intellectu), tum quia tollit formationem uerbi, quia quod formatur est aliquid, aut ergo in re extra aut in anima. Non in re extra, quia intellectus noster nichil potest causare quod sit extra, neque per se subsistens neque in aliquo subiectiue existens; ergo oportet quod sit in anima non obiectiue tantum, quia circa illud quod est tantum obiectum intellectus nichil reale potest formari per intellectum, set solum ratio uel intentio ut uniuersale uel genus uel species uel aliquid huiusmodi; uerbum autem non est ratio tantum uel intentio, set est res quedam; ergo uerbum non est tantum in anima obiectiue, set subiectiue. Et qui hoc tollit tollit realem entitatem uerbi et realem formationem et fere omnes manifestationes quas habemus de Verbo diuino per uerbum nostrum, precipue quantum ad Personarum distinctionem et essentie unitatem. Tenendum est ergo quod uerbum pertinet ad intellectum non obiectiue tantum, set sicut illud cuius entitas tota est in intellectu subiectiue. Et si qua auctoritas AVGVSTINI inueniatur hoc sonare, sicut illa quod uerbum6 exterius significat uerbum interius, constat autem quod illud quod significatur per uerbum exterius est res extra obiectiue intellecta, et ita uidetur quod ipsa sit uerbum, exponenda est, quia, sicut ARISTOTELES dicit I Peryhermeneias, uoces7 sunt signa passionum que sunt in anima, et tamen uoces significant res, non passiones, set hoc pro tanto dicitur, quia res non significatur per uocem, nisi prout primo apprehenditur ab anima, sic AVGVSTINVS dicit quod uerbum8 exterius significat uerbum interius, quia res exterior non significatur per uerbum exterius, nisi prout declaratur apud intellectum per uerbum interius. Patet ergo quod uerbum pertinet ad intellectum subiectiue uel quasi subiectiue.


  1. quidquid … Deo est Deus] Alan. de Ins., Reg. cael. iuris, 9 (133); • • • cf. L. Valente, Alla ricerca, 713-738 ↩︎

  2. nichil … producit ut sit] Aug., De Trin., I, 1, 1 (28,35-36) ↩︎

  3. illi] cf. Petr. de Alu., Quodl., I, 21 (74,16-18); • • • ap. Heru. Nat., Tract. de uerbo, 1, 3, arg. 3 (11va); resp. (11va); • • • cf. etiam J. Koch, Durandus, 64; • • • B. Decker, Die Gotteslehre, 83 ↩︎

  4. Istud … formatur est aliquid] cf. Heru. Nat., Tract. de uerbo, 1, 3, resp. (11va) ↩︎

  5. uerbum est formata cogitatio] Aug., De Trin., XV, 10, 19 (486,76-77) ↩︎

  6. uerbum … significat uerbum interius] Aug., De Trin., XV, 11, 20 (486,1-2) ↩︎

  7. uoces … que sunt in anima] Arist., De interpr., 1, 16a3-4; • • • Auct. Ar., 32, 1 (304,27-29); • • • ap. Heru. Nat., Tract. de uerbo, 1, 1, sed contra 4 (10rb) ↩︎

  8. uerbum … significat uerbum interius] Aug., De Trin., XV, 11, 20 (486,1-2) ↩︎

C.I.27.2.8

Quantum ad secundum, scilicet quid sit uerbum in nobis, aduertendum est quod de ratione uerbi nostri mentalis, ut per ipsum manuducimur in cognitionem Verbi diuini, prima facie uidetur esse quod sit aliquid existens subiectiue in intellectu nostro. Ex hoc enim arguimus Filium Dei, qui dicitur Verbum Patris, esse eundem cum Patre essentialiter, quia scilicet uerbum est in intellectu; quicquid autem est in Deo est Deus. Ex hoc patet quod ILLI insufficienter dicunt qui dicunt quod uerbum est ipsamet quidditas rei intellecta modo diffinitiuo, que solum habet ad intellectum obiectiue nec est in intellectu subiectiue, ita scilicet quod sicut [est] esse uniuersale competit rei per hoc quod intelligitur absque conditionibus indiuiduantibus et non per aliquid quod sit in ipsa re subiectiue, ita esse uerbum conuenit rei per hoc quod intelligitur modo expresso uel diffinitiuo. Istud enim non uidetur conueniens, tum quia manifeste est contra dictum AVGVSTINI XV De Trinitate, qui dicit quod uerbum est formata cogitatio; formata autem cogitatio non est res extra obiectiue intellecta, set est aliquid existens subiectiue in intellectu, tum quia uerbum est in dicente uel a dicente; set res exterior non est a dicente nec in dicente; ergo ipsa non est uerbum. Tenendum est ergo quod uerbum pertinet ad intellectum, non obiectiue tantum, set sicut illud cuius entitas tota est in intellectu subiectiue. Et si qua autoritas AVGVSTINI inueniatur hoc sonare, sicut est illa quod uerbum exterius significat uerbum interius, constat autem quod illud quod significatur per uerbum exterius est res obiectiue intellecta, et uidetur quod ipsa sit uerbum, exponenda est, quia, sicut dicit ARISTOTILES I Perihermenias quod uoces sunt signa passionum que sunt in anima, et tamen uoces significant res non passiones, set hoc pro tanto dicitur, quia res non significatur per uocem, nisi prout apprehenditur ab anima, sic AVGVSTINVS dicit quod uerbum exterius significat uerbum interius, quia res exterior non significatur per uerbum exterius, nisi prout declaratur apud intellectum per uerbum interius.