Display to small

Rotate your device or try a larger display

A.II.4.2.5

Item1 sicut est in esse nature, sic suo modo dicitur esse in esse supernaturali; set sic est in esse nature quod quecumque processu temporis producta sunt in se a principio fuerunt producta secundum suas rationes seminales, ut2 ponit AVGVSTINVS Super Genesim; ergo similiter in esse supernaturali gloria, que processu temporis creaturis rationalibus est data, fuit a principio secundum suum principium seminarium producta; set seminarium glorie est gratia; quare a principio fuit homini et angelo concreata. Si3 que autem auctoritates4 uidentur dicere quod prius fuerunt angeli creati quam haberent gratiam, exponende sunt de prioritate nature, non temporis.

  1. Item … et angelo concreata] cf. Thom., S.th., I, 62, 3, resp. ↩︎

  2. ut … Augustinus Super Genesim] Aug., De Gen. ad litt., IX, 17 (291,20‑23) ↩︎

  3. Si … nature non temporis] cf. Thom., S.th., I, 62, 3, ad 1; Super Sent., II, 4, 1, 3, ad 1 (138) • • • cf. etiam Alb., Super Sent., II, 3, H, 12, sol. (85a); Summa de creat., IV, 31, 1, sol. (504a-b) ↩︎

  4. auctoritates] cf. e.g. Aug., De Gen. ad litt., I, 3 (7,3-9) ↩︎

B.II.4.1.6

C.II.4.2.5

Item sicut est in esse nature, sic suo modo debet esse in esse supernaturali; set sic est in esse nature, quod quecunque processu temporis producta sunt in se a principio fuerunt producta secundum suas rationes seminales, ut ponit AVGVSTINVS Super Genesi; ergo similiter in esse supernaturali gloria, que a processu temporis creaturis rationalibus est data, fuit a principio secundum principium seminarium producta; set seminarium glorie est gratia; quare a principio fuit homini et angelo concreata. Si que autem auctoritates uidentur dicere quod prius fuerunt angeli creati quam haberent gratiam, exponende sunt de prioritate nature, non temporis.