Display to small

Rotate your device or try a larger display

No equivalent paragraph (chunk) in redactio A available
B.I.P.1.28

Hiis rationibus non obstantibus non uidetur possibile quod talis cognitio de Deo possit communicari uiatori. Quod probatur primo sic: impossibile est cognitionem abstractiuam cuiuscumque rei esse primam, set necessario sequitur aliam priorem ex qua deducitur; set in puro uiatore non potest precedere aliqua cognitio ex qua cognitio abstractiua de Deo possit deduci; ergo impossibile est quod cognitio abstractiua de Deo communicetur uiatori. Maior et minor probantur, maior quidem inductione et ratione. Inductione sic: Deus nichil cognoscit abstractiue, puta res antequam sint, nisi cognoscendo essentiam suam intuitiue; similiter et angelus primo intuitiue cognoscit essentiam suam et ex ea deducitur cognitio aliorum abstractiua; similiter experimur in nobis quod omnem cognitionem abstractiuam precedit aliqua cognitio sensitiua intuitiua; et similiter est in brutis, si habeant aliquam cognitionem abstractiuam; non sunt autem plura cognoscentia quam Deus, angelus, nos et bruta; quare etc.

C.I.P.3.8

Quantum ad secundum dicendum quod uiator purus potest habere de Deo cognitionem abstractiuam, qualis potest concludi ex creaturis; et hec nullo modo se extendit ad cognoscendum de Deo quod sit trinus, sicut in precedentibus probatum fuit. Potest etiam habere de Deo quod sit trinus et unus, per cognitionem expressam qualis potest haberi per fidem. Set quod uiator possit habere de Deo cognitionem abstractiuam adeo expressam et perfectam, ut SVPRA DICTI dicunt, non apparet michi possibile, semper tamen salua reuerentia diuine potentie, que non potest a nobis comprehendi perfecte. Et hoc probatur dupliciter, primo sic: impossibile est cognitionem abstractiuam cuiuscunque rei esse primam, set necessario sequitur aliam priorem ex qua deducitur; set in puro uiatore non potest preesse aliqua cognitio ex qua cognitio abstractiua de Deo possit deduci; ergo impossibile est quod cognitio abstractiua de Deo communicetur uiatori. Maior patet inductiue et ratione. Inductiue sic: Deus nichil cognouit abstractiue, puta res antequam sint, nisi cognoscendo essentiam suam intuitiue; similiter et angelus primo intuitiue cognoscit essentiam suam et ex ea deducitur cognitio abstractiva aliorum; similiter experimur in nobis quod omnem cognitionem abstractiuam intellectiuam precedit cognitio intuitiua sensitiua; et similiter est in brutis, si habeant aliquam cognitionem abstractiuam; non autem sunt plura cognoscentia quam Deus, angelus, nos et bruta; quare etc.