Display to small

Rotate your device or try a larger display

No equivalent paragraph (chunk) in redactio A available
B.I.1.1.18

Secundo, quia non uidetur uerum quod res subiecto distincta a concupiscente non possit esse immediatum obiectum concupiscentie, quia appetitus concupiscibilis respectu cibi est non solum in hominibus, set in brutis; in brutis autem immediatum obiectum concupiscentie est cibus, qui est subiecto distinctus, et non actus eorum, puta actus gustandi; ergo idem potest esse in nobis, scilicet quod immediatum obiectum fruitionis poterit esse Deus, non obstante quod sit subiecto distinctus. Minor probatur, quia concupiscentia non est nisi respectu cogniti; set bruta non cognoscunt actum suum, set solum exterius obiectum, quia potentie 1 que sunt in brutis, cum sint omnes corporee et organice, non sunt reflexiue super actus suos; ergo non delectantur de actu suo, set immediate de extrinseco obiecto. Quare, ut uidetur, idem poterit esse in nobis respectu Dei.


  1. potentie … super actus suos] cf. Procl., Elem. theol., 15 (11,1-11); • • • Thom., Super Lib. de causis, 7 (51,26-30) ↩︎

C.I.1.2.21

Secundo, quia appetitus concupiscibilis respectu cibi est non solum in hominibus, set etiam in brutis; in brutis autem immediatum obiectum concupiscentie est cibus, qui est subiecto distinctus et non actus eorum, puta actus gustandi; ergo idem potest esse in nobis, scilicet quod obiectum immediatum fruitionis poterit esse Deus, non obstante quod sit subiecto distinctus. Minor probatur, quia concupiscentia non est nisi respectu cogniti; set bruta non cognoscunt actum suum, set solum extrinsecum obiectum, quia potentie que sunt in brutis, cum sint omnes corporee et organice, non sunt reflexiue super actus suos; ergo non delectantur de actu suo, set immediate de extrinseco obiecto. Quare, ut uidetur, idem poterit esse in nobis respectu Dei. Et dicendum ad hec.