Display to small

Rotate your device or try a larger display

A.II.2.4.1

Secundo queritur utrum celum empyreum habeat influentiam in alia corpora. Et uidetur quod non. Celum1 agit2 per motum et lumen, ut dicitur II Celi et mundi; set illud celum non agit per motum, cum non moueatur, nec per lumen, cum non sit radiosum, ut3 statim dictum est in precedenti questione; ergo etc.

  1. Celum … Celi et mundi] cf. Arist., De caelo, II, 7, 289a19-26 ↩︎

  2. Celum agit … ergo etc.] cf. Petr. de Tarant., Super Sent., II, 2, 3, 3 (25b): «Respondeo. Secundum quorundam opinionem coelum empyreum influit in he inferiora, secundum alios non. Sed tota eius utilitas ad statum futurum pertinet non presentem, quia quamuis luminosum sit, non tamen irradiat, quia superflueret Sol, cum coelum empyreum fit clarius et maius; preterea non mouetur. Effectus autem superiorum in inferiora per motum causatur; sed, quia inconueniens uidetur, quod corpus tantum et tam nobile careat operatione et influentia aliqua, potest dici, quod coelum empyreum operatur aliquid et in corpora inferiora et in hominem, propter quem creatum est. Potest ergo dici, quod secundum statum modernum influit in corpora inferiora mediante motum aliorum coelorum et stellarum, continendo scilicet et conseruando eas; sed principalis eius utilitas est respectu futuri status, secundum quem erit homini regio gloriosa» ↩︎

  3. ut … in precendente questione] cf. supra, II, 2, 3 [A.II.2.3.4] ↩︎

B.II.2.2.1

  3. ut … in precendente questione] cf. supra, II, 2, 3 [B.II.2.1.6] ↩︎

C.II.2.2.1

Ad secundum sic proceditur. Et arguitur quod celum empyreum non habeat aliquam influentiam in hec inferiora, quia celum agit per motum et lumen, ut dicitur II Celi et mundi; sed illud celum non agit per motum, cum non moueatur, nec per lumen, cum non sit radiosum, ut statim fuit dictum in precedente questione; quare etc.