Display to small
Rotate your device or try a larger display
Ad rationes alterius opinionis respondendum est: ad primam per interemptionem minoris. Non enim distinctio personarum est posterior distinctione intellectus et uoluntatis. Et quod dicitur quod distinctio uoluntatis et intellectus est causa distinctionis personarum, quarum una procedit per modum nature uel intellectus, altera autem per modum uoluntatis, dicendum quod falsum est. Et 1 hoc magis patebit quando agetur de emanationibus diuinarum personarum; tunc enim patebit quod Filius non dicitur procedere per modum nature uel intellectus nec Spiritus Sanctus per modum uoluntatis nisi per quandam similitudinem ad emanationes que sunt in creaturis, nec natura et uoluntas, ut distincta ratione, sunt principia distinctarum emanationum, ut infra declarabitur. Illud autem quod additur quasi pro confirmatione, scilicet quod prius est considerare in Deo esse etc., cum non probetur, equa facilitate potest negari.
-
Et … emanationibus diuinarum personarum] cf. Dur., Super Sent., I, 6, 2 (C, 35ra-vb = π, 31ra-32ra); I, 10, 1 (107,17-114,157) ↩︎
Ad rationes alterius partis respondendum est. Ad primam per interemptionem minoris. Non enim distinctio Personarum est posterior distinctione intellectus et uoluntatis. Et quod dicitur quod distinctio uoluntatis et intellectus est causa distinctionis processionis Personarum, quarum una procedit per modum nature uel intellectus, altera autem per modum uoluntatis, dicitur quod falsum est. Et hoc magis patebit quando agetur de emanationibus diuinarum Personarum; tunc enim patebit quod Filius non dicitur procedere per modum nature uel intellectus nec Spiritus Sanctus per modum uoluntatis nisi per aliquam similitudinem ad emanationes que sunt in creaturis, nec natura nec uoluntas, ut distincta ratione, sunt principia distinctarum emanationum, ut infra declarabitur. Illud autem quod additur quasi pro confirmatione, scilicet quod prius est considerare in Deo esse etc., cum non probetur, equa facilitate potest negari.