Display to small

Rotate your device or try a larger display

No equivalent paragraph (chunk) in redactio A available
B.I.2.2.6

Responsio. Circa questionem istam uidenda sunt tria: primum est quid sit attributum; secundum est quid sit ratio et quid differre ratione; tertio descendemus ad propositum. Quantum ad primum sciendum quod attributum 1 potest sumi dupliciter: uno modo large, prout attributum dicitur aliquid alicui tributum, sicut attribuimus calorem igni et candorem niui, et sic omnia que conueniunt Deo per modum cuiusdam denominationis dicuntur attributa, sicut esse infinitum, esse immensum et sic de aliis. Hec enim licet sint id ipsum quod essentia diuina, tamen secundum rationem uidentur esse quedam addita, quia denominatiue dicuntur; denominatio 2 autem ut plurimum fit a forma accidentali. Et ideo dici possunt attributa largo modo quasi aliqua alii tributa.


  1. attributum potest sumi dupliciter] cf. Decker, Die Gotteslehre des Jakob von Metz (126-128) ↩︎

  2. denominatio … a forma accidentali] cf. Petr. Hisp., Tract., II, 21 (25,32); • • • Thom., Super Sent., I, 17, 1, 5, ad 2 (406) ↩︎

C.I.2.3.6

Responsio. Circa questionem istam uidenda sunt tria: primum est quid sit attributum; secundum est quid sit ratio, et quid differre ratione; tertium est inquirere de principali proposito. Quantum ad primum sciendum quod attributum potest sumi dupliciter: uno modo large, prout attributum dicit aliquid alicui tributum, sicut attribuimus calorem igni et candorem niui, et sic omnia que conueniunt Deo per modum cuiusdam denominationis dicuntur attributa, sicut esse infinitum, esse immensum, et sic de aliis. Hec enim, licet sint id ipsum quod essentia diuina, tamen secundum rationem uidentur quedam esse addita, quia denominatiue dicuntur; denominatio autem ut plurimum fit a forma accidentali. Et ideo dici possunt attributa largo modo quasi aliqua alii tributa.