Display to small
Rotate your device or try a larger display
Circa distinctionem istam queritur de duobus in generali: de auersione malorum angelorum et de conuersione bonorum. Circa primum queritur de duobus. Primum est an angelus peccare potuerit. Secundum est an potuerit peccare in instanti sue creationis. Circa primum sic proceditur: Videtur quod angelus peccare non potuerit, quia omnis peccans est ignorans; set in angelis non potest esse error uel ignorantia; quare etc.
Circa distinctionem queritur de duobus in generali: de auersione malorum angelorum et de conuersione beatorum. Circa primum queritur de duobus. Primum est an angelus peccare poterat. Secundum est an peccare potuerit in instanti sue creationis. Circa primum sic proceditur. Et uidetur quod angelus peccare non potuerit, quia digniores sunt angeli, quam corpora celestia; set in illis non est malum secundum PHILOSOPHOS; ergo nec in angelis, quare nec peccatum, cum omne peccatum sit malum.