Display to small

Rotate your device or try a larger display

No equivalent paragraph (chunk) in redactio A available
B.II.5.1.12

Prima1 et secunda expositio non possunt stare. Primo, quia omne illud quod aliquis appetit appetitu simpliciter electiuo extimatur possibile, quia electio 2 non est nisi possibilium; set angelus non potuit extimare tamquam possibile quod equaretur Deo in potentia uel scientia aut quod ei non subesset, cum angelus sit preditus cognitione naturali per quam scitur certitudinaliter quod impossibile est creaturam equari creatori aut permanere nisi subsit diuine uirtuti; ergo angelus non potuit appetere appetitu simpliciter electiuo, qualis fuit appetitus quo appetiit equalitatem Dei predictis modis.

Item3 Sancti4 dicunt quod angelus illud appetiit quod obtinuisset, si perstitisset; set angelus numquam obtinuisset equalitatem cum Deo in scientia uel potentia aut quod non fuisset ei subditus; ergo illud non appetiit.

Set5 tertio modo, scilicet secundum quid et interpretatiue, appetiit equalitatem Dei inquantum appetiit aliquam excellentiam non recurrendo ad Deum, apud quem merendo et ex cuius dono illam deberet obtinere, set attendendo ad dignitatem solum naturalium, non quidem quod extimasset illam excellentiam se posse habere sine Deo, set quia non considerauit de modo habendi eam per meritum et a Deo. Et in hoc potest dici appetiuisse equalitatem cum Deo, quia, sicut Deus habet excellentiam non ab alio, sic angelus appetiit excellentiam non appetendo eam ab alio.


  1. Prima … illud non appetiit] Herv. Nat., Super Sent., II, 5, 1, 3 (217aD-bC): «Prime due opiniones uidentur michi impossibiles. Et hoc patet et ratione et auctoritate. Ratione primo. Ad cuius euidentiam est sciendum quod duplex est est uoluntas alicuius rei, qua quis appetit. Quedam imprefecta, que uocatur uelleitas. Sicut si ego uellem esse angelus, si esset possibile quod Deus uellet. Sed hec uoluntas potest esse impossibilium simpliciter, nec circa eam consistit peccatum electionis quo aliquis eligit aliquid obtinere. Alia est uoluntas electiua qua aliquis elegit simpliciter obtinere et consequi, sicut homo uult aliquid quod intendit consequi. Et talis uoluntas non est nisi eorum que uoluntas credit esse possibilia. Et in tali uoluntate consistit peccatum male electionis, quando quis male elegit. Et talis uoluntas fuit in primo peccato angeli. Ex hoc sic arguitur. Peccatum angeli fuit in uolendo aliquid consequi quod credidit posse obtinere. Quia talis uoluntas est proprie uoluntas electiua. Sed impossibile fuit quod angelus crederet sibi possibile esse equalem fieri Deo proprie uel non subesse Deo, cum pro cero sciat omne quod est, necessario esse a Deo, et ab eo coconseruari, et nullum posse ei equali; ergo neutrum istorum fuit illud quod angelus appetiur, quando peccauit. Et si dicatur quod immo, quia potuit non attendere ad hoc quod ista essent impossibilia, sicut potuit non attendere ad modum, quo beatitudinem debebat uelle. Ad ad hoc dicendum, quod licet modus quo quis debet aliquid uelle non semper cadit sub actuali considerationie eius, sicut quilibet in se manifeste experitur. Tamen illud quod uult necesse est ipsum attendere ut possibile, alioquin nunquam elegeret illud consequi; oportet quod consideraret illum modum. Non ergo potest dici quod potuit non attendere impossibilitatem istorum, sicut potuit non attendere modum illum. Quia non appetebat sub modo illo, nec etiam illum modum quasi attendens ad ipsum respuebat; sed ad illum non attendebat nec sub sua uoluntate cedebat. Sed illud quod appetebat et eius possibilitatem attendebat, cum illud appeteret et eligeret ut possibile. Auctoritatem etiam idem patet. Quia secundum sanctos quod appetiit habuisset si debito modo appetiisset et sterisset. Sed constat quod non potuisset habere quantucumque sterisset, equalitatem Dei proprie dictam; uel non subesse Deo. Et ideo neutrum istorum appetiit» ↩︎

  2. electio … est nisi possibilium] Thom., Super Sent., II, 5, 1, 2, arg. 3 (146) • • • ex Arist., Eth. Nic., III, 5, 1111b20: transl. Grosseteste ↩︎

  3. Item … illud non appetiit] cf. Thom., De malo, 16, 3, arg. 3 (291,15-292,19) • • • Alb., Summa de creat., IV, 63, 1, arg. 7 (669b) ↩︎

  4. Sancti … obtinuisset si perstitisset] cf. supra, II, 5, 1 [B.II.5.1.3] ↩︎

  5. Set … eam ab alio] Thom., Super Sent., II, 5, 1, 2, sol. (147); cf. etiam S.th., I, 63, 3, resp. • • • Herv. Nat., Super Sent., II, 5, 1, 3 (217bC): «Et ideo uidetur tertia opinio uerior, scilicet quod secundum quid et similitudinarie dictus est appetere equalitatem Dei. Quia quicumque uult habere aliquam excellentiam non recurrendo ad aliquem superiorem eius cuius gratia et misericordia illud obtineat, in aliquando uidetur appetere similitudinem dignitatis diuine cui ex natura sua conuenit bonum ex se habere sine dono uel gratia alterius. Et sic dicitur appetisse equalitatem Dei. Et sic patet ad tertium» ↩︎

C.II.5.1.11

Prima et secunda expositiones non possunt stare. Primo, quia omne illud quod aliquis appetit appetitu simpliciter electiuo estimet possibile, quia electio non est nisi possibilium; set angelus non potuit estimare tanquam possibile quod equaretur Deo in potentia uel scientia aut quod ei non subesset, cum angelus sit preditus cognitione naturali per quam scit certitudinaliter quod impossibile est crea turam equari creatori aut permanere nisi subsit diuine uirtuti; ergo angelus non potuit appetere appetitu simpliciter electiuo, qualis fuit appetitus quo petiit equalitatem Dei predictis modis.

Item Sancti dicunt quod angelus illud appetiit, quod obtinuisset si perstitisset. Set angelus nunquam obtinuisset equalitatem cum Deo in scientia uel potentia, aut quod non fuisset ei subditus: ergo id non appetiuit.

Set tertio modo, scilicet secundum quid et intemperatiue appetiit equalitatem Dei inquantum appetiit aliquam excellentiam non recurrendo ad Deum, apud quem merendo et ex cuius dono illam deberet obtinere, set attendendam ad dignitatem suorum naturalium, non quidem quod estimasset illam excellentiam se posse habere sine Deo, set quia non considerauit de modo habendi eam per meritum, et a Deo. Et in hoc potest dici quod appetiit equalitatem Dei, quia, sicut Deus habet excellentiam non ab alio, sic angelus appetiit excellentiam, non appetendo eam ab alio.