Display to small

Rotate your device or try a larger display

No equivalent paragraph (chunk) in redactio A available
B.I.P.1.37

Cum igitur theologia accepta pro habitu quo fides et ea que tradit Scriptura declarantur et defenduntur ex quibusdam principiis nobis notioribus, sic de eisdem de quibus est fides articulorum, qui sunt omnino indemonstrabiles uiatori, patet quod theologia uie non est proprie scientia. Et sic patet primus articulus huius questionis.

C.I.P.1.33

Et sic patet primus articulus questionis, scilicet qualiter fides et scientia possunt similiter esse de eodem et qualiter non, et quod theologia, prout dicit habitum quo declarantur et defenduntur articuli fidei, ut Deum esse trinum et unum et huiusmodi, non est proprie scientia et simpliciter.