Display to small

Rotate your device or try a larger display

No equivalent paragraph (chunk) in redactio A available
B.I.28.1.9

Set in diuinis habet specialem difficultatem. Videtur tamen quod ratio1 per quam conuenit Persone diuine quod sit ingenita uel innascibilis est auctoritas uniuersalis principii uel primi principii, nec est idem fundamentum sui ipsius, quia non esse ab alio non est intrinsece de ratione primi, ut2 postea patebit. Per hoc enim repugnat tali Persone esse a quocumque alio, quia si esset ab alio, non esset principium illius, set econuerso, nec a se esse potest, quia nulla rei natura hoc patitur ut aliquid se ipsum producat; ergo per hoc quod inter Personas diuinas aliqua habet auctoritatem uniuersalis principii conuenit ei quod non sit ab aliquo, et ita sit ingenita et innascibilis, et hec auctoritas uidetur importare quasi omnimodam perfectionem, licet secundum ueritatem auctoritas originis non importet maioritatem perfectionis, ut3 dictum fuit supra dist. 16.


  1. ratio … quasi omnimodam perfectionem] ap. Thom., S.th., I, 33, 4, ad 1; • • • cf. etiam Heru. Nat., Super Sent., I, 28, 1, resp. (123aD-bC) ↩︎

  2. ut postea patebit] cf. infra, I, 28, 2, 4 (159,69-160,87); I, 28, 2, 8 (163,157-167) ↩︎

  3. ut … supra dist. 16] non invenitur in hac redactione, sed tantum in tertia: cf. C, I, 16, 4, 4 (54rb) ↩︎

C.I.28.1.9

Set in diuinis habet specialem difficultatem; uidetur tamen quod ratio per quam conuenit Persone diuine quod sit ingenita uel innascibilis est autoritas uniuersalis principii uel primi principii, nec ideo idem est fundamentum sui ipsius, quia non esse ab alio non est de intrinseca ratione prima, ut postea patebit. Per hoc enim repugnat tali Persone esse ab alio, quia si esset ab alio, non esset principium illius, set econuerso, nec a se esse potest, quia nulla natura rei hoc patitur ut aliquid seipsum producat; ergo per hoc quod inter Personas diuinas aliqua habeat autoritatem primi principii, conuenit ei quod non ab alio. Et ita conuenit ei quod sit ingenita et innascibilis, et hec autoritas uidetur importare quasi omnimodam perfectionem, licet secundum ueritatem autoritas originis non importet maioritatem perfectionis, ut dictum est distinctione 16a questione 4a.