Display to small
Rotate your device or try a larger display
Ad rationes principales respondendum est. Ad primam, cum dicitur quod capacitas uoluntatis, cum sit finita, potest impleri per aliquid finitum, dicendum quod uerum est informatiue. Vnde tam delectatio uoluntatis quam cognitio intellectus beata est aliquid finitum, quibus capacitas intellectus et uoluntatis terminantur informatiue, set illud quod terminat capacitatem eorum obiectiue oportet esse infinitum. Cuius ratio est quia obiectum 1 intellectus est ens secundum communem rationem entis et obiectum uoluntatis est bonum secundum communem rationem boni. Et ideo nichil potest simpliciter terminare capacitatem intellectus et uoluntatis obiectiue nisi habeat aliquo modo rationem omnis entis et omnis boni, et tale est infinitum; set hoc interest inter intellectum et uoluntatem, quod intellectus tale obiectum respicit immediate, uoluntas autem mediante intellectu, et hoc dupliciter secundum duos actus uoluntatis, qui sunt amor 2 beniuolentie et amor concupiscentie. Nam secundum amorem beniuolentie fertur uoluntas in Deum cognitum obiectiue, non autem in ipsum cognoscere obiectiue, ita quod cognoscere precedit diligere, set non est eius obiectum nec pars obiecti. Set secundum amorem concupiscentie fertur in Deum cognitum et in ipsum cognoscere obiectiue, immediate quidem in actum, set mediate in Deum, quia Deus non potest esse immediatum obiectum amoris concupiscentie, set hoc est aliquis actus quo a nobis attingitur, et illud est cognoscere; tamen quod talis actus terminet capacitatem uoluntatis, hoc habet ratione obiecti quod est infinitum.
Ad rationes principales dicendum est. Ad primam, cum dicitur quod capacitas uoluntatis, cum sit finita, posset impleri per aliquid finitum, dicendum quod uerum est informatiue. Vnde tam delectatio uoluntatis quam cognitio intellectus beati est aliquid finitum, quibus capacitas intellectus et uoluntatis terminantur informatiue, set illud quod terminat capacitatem eorum obiectiue oportet esse infinitum. Cuius ratio est quia obiectum intellectus est ens secundum communem rationem entis et obiectum uoluntatis est bonum secundum communem rationem boni. Et ideo nichil potest simpliciter terminare capacitatem intellectus et uoluntatis obiectiue nisi habeat aliquo modo rationem omnis entis et omnis boni, et omne tale est infinitum; set hoc interest inter intellectum et uoluntatem quia intellectus tale obiectum respicit immediate, uoluntas autem mediante intellectu, et hoc dupliciter secundum duos actus uoluntatis, qui sunt amor beniuolentie et amor concupiscentie. Nam secundum amorem beniuolentie fertur uoluntas in Deum cognitum obiectiue, non autem in ipsum cognoscere ita quod cognoscere precedit diligere, set non est eius obiectum nec pars obiecti. Set secundum amorem concupiscentie fertur in Deum cognitum et in ipsum cognoscere obiectiue quia Deus non potest esse immediatum obiectum amoris concupiscentie. Set hoc est aliquis actus quo a nobis attingitur, hoc est cognoscere; tamen quod talis actus terminet capacitatem uoluntatis, hoc habet ratione obiecti quod est infinitum.