Display to small
Rotate your device or try a larger display
Omnis1 duratio inclusa inter duo nunc necessario est finita, sicut omnis linea que est inter duo puncta necessario est finita; set omnis duratio creature necessario clauditur inter duo nunc; ergo etc.
Minor probatur. Creatio enim cuiuslibet creature necessario est in aliquo nunc; non enim est in tempore, cum sit subita; modo etiam est accipere aliud nunc; inter que duo nunc tota duratio creature clauditur; quare etc.
-
Omnis … etc.] Iac. Met., Super Sent., II, 1, 1 — Città del Vaticano, Biblioteca Apostolica Vaticana, Cod. Burgh. 122, f. 39vb: «Videtur quod non, quia omnis duratio inclusa inter duos terminos, scilicet inter duo nunc, necessario est finita; sed duratio cuiuslibet creature necessario est inclusa inter duo nunc; ergo etc.» — Troyes, Bibliothèque communale, Cod. 992, f. 68rb: «Videtur quod non, quia omnis duratio inclusa inter duo nunc necessario est finita; sed duratio cuiuslibet creature est inclusa inter duo nunc; ergo etc.» ↩︎
Item omnis1 duratio inclusa inter duo nunc necessario est finita*, sicut omnis linea que est inter duo puncta necessario est finita; set omnis duratio creature necessario clauditur inter duo nunc; ergo etc. Minor probatur. Creatio enim cuiuslibet creature necessario est in aliquo nunc; non enim est in tempore, cum sit subita; modo etiam est accipere aliquod nunc; inter que duo nunc tota duratio creature clauditur; quare etc.
-
Omnis … ergo etc.] Iac. Met., Super Sent., II, 1, 1 — Città del Vaticano, Biblioteca Apostolica Vaticana, Cod. Burgh. 122, f. 39vb: «Videtur quod non, quia omnis duratio inclusa inter duos terminos, scilicet inter duo nunc, necessario est finita; sed duratio cuiuslibet creature necessario est inclusa inter duo nunc; ergo etc.» — Troyes, Bibliothèque communale, Cod. 992, f. 68rb: «Videtur quod non, quia omnis duratio inclusa inter duo nunc necessario est finita; sed duratio cuiuslibet creature est inclusa inter duo nunc; ergo etc.» ↩︎
Omnis duratio inclusa inter duo nunc necessario est finita, sicut omnis linea que est inter duo puncta necessario est finita; sed omnis duratio creature necessario clauditur inter duo nunc; ergo etc. Minor probatur. Creatio enim cuiuslibet creature necessario est in aliquo nunc; non est enim in tempore, quum sit subita; modo etiam est accipere aliqua duo nunc; inter que duo nunc tota duratio creature clauditur; ergo etc.