Display to small

Rotate your device or try a larger display

A.II.5.2.4

Set contra est, quia non contingit peccare nisi per actum liberi arbitri; set liberum arbitrium est solum de futuris, non de presentibus aut preteritis; omne autem futurum precedit aliquod presens et preteritum; ergo omne peccatum est post aliquod tempus presens et preteritum.

Minor patet, quia actus 1 liberi arbitri est electio, que est solum de illis de quibus est consilium; ⟨consilium⟩2 autem solum est de futuris, ut habetur VI Ethicorum; quare etc.


  1. actus … arbitri est electio] Thom., S.th., I, 83, 4, arg. 2 ↩︎

  2. consilium … habetur VI Ethicorum] Arist., Eth. Nic., VI, 2, 1139b7‑8 ↩︎

B.II.5.2.3

In contrarium arguitur, quia operatio 1 que simul incipit cum esse rei inest ei ab agente a quo habet esse, sicut moueri deorsum inest graui ab agente a quo habet esse et moueri sursum inest igni ab agente; set actio peccati non potest inesse angelo a Deo creante angelum; ergo impossibile est actionem que simul incepit cum esse angeli fuisse malam.


  1. operatio … angeli fuisse malam] Thom., S.th., I, 63, 5, resp. ↩︎

C.II.5.2.3

In contrarium arguitur, quia tam meritum quam peccatum non uidentur posse esse sine actu libero, que uidentur requirere deliberationem. Set deliberatio non potest esse in instanti, ergo angelus non potuit peccare, uel mereri in primo instanti.