Display to small
Rotate your device or try a larger display
Si autem accipiatur theologia pro habitu eorum que concluduntur ex articulis, sic dicendum quod si concludatur aliquid speculatiuum, idem est iudicium sicut de prima; si uero aliquid practicum, dicendum quod ipsa est practica simpliciter. Quod patet sic: illa scientia que habet pro subiecto aliquid agibile uel factibile a nobis quod per operationem nostram contingit sic uel aliter se habere est uere et simpliciter practica; set theologia sic accepta habet pro subiecto opus meritorium quod est agibile a nobis et per operationem nostram contingit sic uel aliter se habere; ergo theologia sic accepta est uere et simpliciter practica. Vtraque premissarum patet ex precedentibus.
Dicendum ergo iuxta distinctionem supra positam quod aut queritur de theologia que est habitus eorum que in Sacra Scriptura
traduntur aut de theologia que est fidei defensiua et declaratiua; tertius enim modus coincidit cum primo, ut dictum fuit in precedente questione. Loquendo de theologia primo modo, dicendum quod ipsa est practica simpliciter. Quod patet sic, quia illa scientia que habet pro obiecto aliquid agibile uel factibile a nobis quod per operationem nostram contingit sic uel aliter se habere est uere et simpliciter practica, set theologia accepta primo modo, pro habitu quo cognoscimus ea que in Sacra Scriptura
traduntur habet pro subiecto opus meritorium quod est agibile a nobis et per operationem nostram contingit sic uel alter se habere; ergo theologia uel Sacra Scriptura
est uere et simpliciter practica. Vtraque premissarum patet ex precedentibus.