Display to small

Rotate your device or try a larger display

No equivalent paragraph (chunk) in redactio A available
B.I.2.2.13

Ista autem opinio non uidetur uera, quia non est possibile aliquam differentiam esse mediam inter differentiam rei et differentiam rationis. Quod patet, primo quia unum et multa, idem et differens sunt passiones entis; set nullum ens est nec esse potest nisi ens reale, quod habet esse preter operationem intellectus uel anime, uel ens rationis, quod habet esse per solam operationem anime; ergo nulla est uel esse potest idemptitas uel differentia nisi realis uel secundum rationem. Secundo, quia quidquid conuenit rei secundum se et ex eius natura, circumscripta operatione intellectus, est uere reale. Si ergo in eadem re simplici, puta diuina essentia uel alia, inueniatur aliqua differentia ex natura rei, circumscripta omni operatione intellectus, oportet quod illa sit realis (quod est impossibile, et IPISMET hoc negant); ergo in nulla re simplici potest ex natura rei aliqua differentia inueniri. Tertio, quia diffinitio 1 indicat quid est res; ergo que differunt diffinitione differunt re; set attributa diuina secundum ISTOS differunt diffinitione; ergo differunt re, quod est impossibile. Quarto, quia nichil plus est nunc in albedine ex natura rei quam si non esset nec esse posset alius color; set si non posset esse alius color, albedo et color non differrent formaliter ex natura rei, ergo nec modo.


  1. diffinitio … quid est res] cf. Arist., Top., VII, 3, 153a15-16 ↩︎

C.I.2.2.7

Quantum ad secundum dicendum est quod hec opinio deficit in duobus: unum est quia ponit differentiam quandam mediam inter differentiam realem et differentiam rationis; aliud est quod pertinet ad principale propositum, quia dicunt attributa differre ex natura rei, circunscripta omni operatione intellectus. Primum patet dupliciter: primo, quia unum et multiplicata, idem et differens sunt passiones entis; set nullum ens est nec esse potest nisi ens rationis, quod habet esse per operationem intellectus, uel ens reale, quod non habet esse per solam operationem anime; ergo nec est nec esse potest identitas uel differentia nisi realis uel secundum rationem. Secundo, quia quicquid conuenit rei secundum se et ex eius natura, circunscripta omni operatione intellectus, est uere reale. Si ergo in eadem re simplici, puta diuina uel alia, inueniatur aliqua differentia ex natura rei, circunscripta omni operatione intellectus, oportet quod illa sit realis (quod ipsimet negant de attributis); ergo in nulla eadem re simplici potest ex natura rei aliqua differentia inueniri inter absoluta. Secundum patet dupliciter: primo, quia diffinitio indicat quid est res, ergo que differunt diffinitione differunt re; set attributa diuina secundum illos differunt diffinitione; ergo differunt re, quod est impossibile. Secundo, quia nichil plus est modo in albedine ex natura rei quam si non esset uel si non posset esse alius color; set si non posset esse alius color, albedo et color non differrent formaliter ex natura rei, ergo nec modo.