Display to small

Rotate your device or try a larger display

No equivalent paragraph (chunk) in redactio A available
B.I.2.2.14

Ad rationes in oppositum: ad primam 1 dicendum quod si diffiniatur bonitas et sapientia in communi, alia daretur diffinitio de bonitate, alia de sapientia pro eo quod sub utraque continentur aliqua que differunt realiter; set si non esset bonitas aut sapientia nisi in Deo et diffinirentur, eadem esset diffinitio utriusque, et idem est si diffinirentur nunc, prout sunt unum in Deo, quia idem est quid utriusque.


  1. primam] cf. Dur., Super Sent., I, 2, 2 (132,126-131) ↩︎

C.I.2.2.8

Ad rationes alterius opinionis respondendum est. Ad primam dicendum quod si diffiniretur bonitas et sapientia in communi, alia daretur diffinitio de bonitate, alia de sapientia, pro eo quod sub utraque continentur aliqua que differunt realiter; set si non esset bonitas aut sapientia nisi in Deo, et diffinirentur, eadem esset diffinitio utriusque, et idem est si diffiniantur nunc, prout sunt unum in Deo, quia idem est quid utriusque.