Display to small

Rotate your device or try a larger display

No equivalent paragraph (chunk) in redactio A available
B.I.1.2.12

Ad maiorem autem declarationem eorum que dicta sunt notandum quod omnia que sunt citra finem ultimum sunt bona uel mala, et rursus malorum 1 quedam sunt mala pene, quedam mala culpe. De bonis, siue sint bona nature tantum, ut res create, siue bona moris, ut actus uirtuosi, quod omnia sint referibilia in finem, patet, quia sicut diuina 2 potentia nominat principium actiuum, sic bonitas 3 finem; set omne bonum creatum est a diuina potentia sicut a principio effectiuo; ergo omne bonum creatum ordinatur ad bonitatem diuinam tamquam ad finem et sic ad ipsam referibile est.


  1. malorum … quedam mala culpe] cf. Dur., Super Sent., II, 35, 1 (239,12-240,36); • • • Thom., S.th., I, 48, 5 ↩︎

  2. diuina … nominat principium actiuum] cf. Thom., S.th., I, 25, 1, resp. ↩︎

  3. bonitas finem] cf. Thom., S.th., I, 6, 4; I-II, 18, 4 ↩︎

C.I.1.4.7

Ad maiorem autem declarationem eorum que dicta sunt notandum quod omnia que sunt citra finem ultimum sunt bona uel mala, et rursus malorum quedam mala pene, quedam mala culpe. De bonis, siue sint bona nature tantum, ut res create, siue sint bona moris, ut actus uirtuosi, quod omnia sint referibilia in finem, patet quia sicut diuina potentia nominat principium actuum, sic bonitas finem; set omne bonum creatum est a diuina potentia sicut a principio effectiuo; ergo omne bonum creatum ordinatur ad bonitatem diuinam tanquam ad finem et sic ad eam referibile est.