Display to small
Rotate your device or try a larger display
Patet ergo quod tria 1 éconcurrunt ad fruitionem, scilicet cognitio, delectatio et quietatio*. Horum autem trium primum, scilicet cognitio 2, non pertinet ad essentiam fruitionis intrinsece, set antecedenter. Cuius ratio est quia fruitio aut est delectatio aut saltem non potest esse sine delectatione; set cognitio non est delectatio (potest etiam esse sine omni delectatione); ergo fruitio non est essentialiter ipsa cognitio. Maior patet ex dictis. Minor probatur. Quod enim cognitio de se non sit delectatio, de se patet eo quod cognitio pertinet ad potentiam apprehensiuam, delectatio autem ad appetitiuam. Quod etiam possit esse sine delectatione, uidetur cum prius 3 possit esse sine posteriore uel secundum naturam uel saltem diuina uirtute, cognitio autem prior est delectatione, et ideo inuenitur quandoque sine delectatione naturaliter (tristitia autem, que excludit delectationem, necessario requirit cognitionem). Potest etiam diuina uirtute fieri quod cognitionem cuiuscumque uel supremi boni non sequatur delectatio. Fruitio autem nequaquam est ubi delectatio deest, quia si posset esse sine delectatione, pari ratione posset esse cum tristitia; quod enim coexigit unum oppositorum potest stare cum reliquo. Relinquitur ergo quod fruitio non est cognitio essentialiter, set preexigit cognitionem antecedentem, quia non delectamur nec fruimur nisi cognitis.
Delectatio 4 autem se habet ad fruitionem sicut genus ad speciem, set quietatio sicut differentia specifica. Est enim fruitio delectatio, non quecumque, set quietans appetitum. Et hoc est quod dicit AVGVSTINVS X De Trinitate
, quod* fruimur* 5 cognitis in quibus uoluntas delectata conquiescit.
-
tria … delectatio et quietatio] cf. Thom., Super Sent., I, 1, 1, 1, arg. 10 (33); S.th., I II, 4, 3, resp.; • • • Petr. de Tarant., Super Sent., I, 1, 2, 1, sed contra 1 (13a): «Contra 1. videtur, quod omnium Theologicarum, quia ad fruitionem exigitur cognitio, et apprehensio, et delectatio: quorum primum pertinet ad fidem, secundum ad spem, tertium ad charitatem.»; I, 1, 2, 3, resp. (14b): «Respondeo. Ad fruitionem tria requiruntur: oportet enim esse coiunctionem, delectationem, quietationem: quae tria tanguntur in diffinitione illa.»; • • • Iac. Met., Super Sent., I, 1 (11rb): «Cuius potentie sit frui. Videnda sunt duo. Primo quid nomine fruitionis importetur, et quot ad eam requiruntur. Et secundo propositum. Circa primum sciendum, quod ad fruitionem tria requiruntur, cognitio, delectatio et perfecta quietatio.» ↩︎
-
cognitio … intrinsece set antecedenter] cf. Iac. Met., Super Sent., I, 1 (11rb): «Igitur ad fruitionem requiruntur cognitio, delectatio, quietatio, que sic se habent quod cognitio non est de essentia fruitionis, set ei presupponitur sicut causa. Cuius ratio est quia cognitio non requiritur ad fruitionem nisi quatenus fruitio includit delectationem, que sine cognitione esse non potest; set, sicut dictum est, cognitio seu perceptio non est delectatio essentialiter, set precedit eam sicut causa sine qua non, sicut actus intelligendi actum volendi; ergo cognitio non requiritur ad fruitionem, quasi ad essentiam eius pertinens, set sicut eius causa.» ↩︎
-
prius … uel secundum naturam] cf. Arist., Metaph., V, 11, 1019a1-4 ↩︎
-
Delectatio … sicut differentia specifica] cf. Iac. Met., Super Sent., I, 1 (11rb): «Delectatio autem se habet ad fruitionem sicut genus vel superius; est enim in plus, quia voluntas delectaretur non solum in illis que eius appetitum satiant et quietant, set etiam in multis aliis, sicut in omnibus que habent rationem boni quocumque modo; unde delctatio est quasi genus, quietatio ver appetitus est quasi differentia specifica. Unde proprie loquendo fruitio sic potest diffiniri: fruitio est delectatio appetitum perfecte satians.» ↩︎
-
fruimur … uoluntas delectata conquiescit] Aug., De Trin., X, 10, 13 (327,23-24); • • • cf. Thom., Super Sent., I, 1, 1, 1, arg. 4 (32); • • • Rich. de Mediau., Super Sent., I, 1, 2, 2, arg. 3 (22a): «Item secundum Aug. 10. de trinitate. c. 10. Fruimur cognitis in quibus voluntas propter seipsa delectata conquiescit, sed sancti in via non quiescunt, quia Deo perfecte coniuncti non sunt. Unde dicit beatus Aug. 1 conf. loquens ad Deum. Fecisti nos domine ad te et inquetum est cor nostrum donec requiescat in te. ergo sancti in via non fruuntur.» ↩︎
Patet ergo quod tria concurrunt ad fruitionem, cognitio, delectatio et quietatio. Horum autem trium primum, scilicet cognitio, non pertinet ad essentiam fruitionis intrinsece, set antecedit. Cuius ratio est quia fruitio aut est delectatio uel saltem non potest esse sine delectatione; set cognitio non est delectatio et potest esse sine omni delectatione; ergo fruitio non est essentialiter ipsa cognitio. Maior patet ex dictis. Minor probatur. Quod enim cognitio non sit delectatio, de se patet eo quod cognitio pertinet ad potentiam apprehensiuam, delectatio autem ad appetitiuam. Quod etiam possit esse sine delectatione, uidetur, cum prius possit esse sine posteriori uel secundum naturam uel saltem diuina uirtute, cognitio autem prior est delectatione, et ideo inuenitur quandoque sine delectatione naturaliter (tristitia enim, que excludit delectationem, necessario requirit cognitionem). Potest etiam esse, saltem diuina uirtute, quod habentes cognitionem cuiuscumque, etiam habentis supremi boni rationem, non sequatur delectatio. Fruitio autem nequaquam est ubi delectatio non est, quia si posset esse sine delectatione, pari ratione posset esse cum tristitia; quod enim non coexistit uni oppositorum potest stare cum reliquo. Relinquitur ergo quod fruitio non sit cognitio essentialiter, set preexigit cognitionem antecedentem quia non delectamur nec fruimur nisi cognitis. Delectatio autem se habet ad fruitionem sicut genus ad speciem, set quietatio sicut differentia specifica uel eam circumloquens. Est enim fruitio delectatio, non quecumque, set quietans appetitum. Et hoc est quod dicit AUGUSTINUS X De Trinitate
, quod fruimur cognitis in quibus uoluntas propter se delectata conquiescit.