Display to small

Rotate your device or try a larger display

No equivalent paragraph (chunk) in redactio A available
B.I.31.1.11

Ad primum argumentum dicendum quod ille relationes que habent eadem extrema et idem fundamentum sub eadem reali ratione exigentie extremorum omnes sunt reales equaliter; nunc est ita quod in essentia diuina, ut est fundamentum relationum originis, est sufficiens ratio exigentie extremorum: hec enim est fecunditas nature, ut dictum est; set in ipsa, ut est fundamentum equalitatis et similitudinis, non est talis ratio exigentie: unitas enim essentie non requirit quod ipsa sit in pluribus suppositis; ideo etc.

C.I.31.1.10

Ad primum argumentum dicendum quod ille relationes que habent eadem extrema et idem fundamentum sub eadem reali ratione exigentie extremorum omnes sunt reales equaliter; nunc est ita quod in essentia diuina, ut est fundamentum relationum originis, est sufficiens ratio exigentie extremorum (hec enim est fecunditas nature, ut dictum est); set in ipsa, ut est fundamentum equalitatis et similitudinis, non est talis ratio exigentie (unitas enim essentie non requirit quod ipsa sit in pluribus suppositis); quare etc.