Display to small

Rotate your device or try a larger display

No equivalent paragraph (chunk) in redactio A available
B.I.27.2.1

Deinde queritur de Verbo utrum dicatur in diuinis essentialiter uel personaliter. Et 1 uidetur quod essentialiter, quia secundum AVGVSTINVM IX De Trinitate cap. 10 Verbum 2 est cum amore notitia; set notitia dicitur essentialiter; ergo et Verbum.


  1. Et … ergo et Verbum] Aeg. Rom., Ord., I, 27, princ. 2, 2, arg. 3 (146rbF); • • • Thom., Super Sent., I, 27, 2, 2, arg. 1 (656); S.th., I, 34, 1, arg. 2; De uer., 4, 1, sed contra 1 (119,114-117); 4, 2, arg. 2 (122,11-17); • • • cf. etiam Bonau., Super Sent., I, 27, pars 2, art. unic., 1, sed contra 1 (481b); • • • Guill. de la Mare, Super Sent., I, 27, 5, sed contra 1 (319,13-14); • • • Petr. de Tarant., Super Sent., I, 27, 2, 2, arg. 1 (226a); • • • Rich. de Mediau., Super Sent., I, 27, 2, 2, arg. 1 (248b); • • • Ioh. Paris., Super Sent., I, 27, 4, arg. 1 (302,3-5); • • • Alex. de Alex., Super Sent., I, 27, 7, arg. 1 (121ra); • • • Iac. Met., Super Sent. (A), I, 27, 3, arg. 1 (T53rb); Super Sent. (B), I, 27, 3, arg. 1 (Vb25va); • • • cf. R.L. Friedman, Intellectual traditions, 187sqq. ↩︎

  2. Verbum … cum amore notitia] Aug., De Trin., IX, 10, 15 (307,29-30) ↩︎

C.I.27.2.1

Postea queritur de uerbo, et primo de uerbo mentis nostre et secundo de Verbo in diuinis. Quantum ad primum queritur quid sit uerbum in nobis, utrum sit ipsemet actus intelligendi an sit aliqua forma producta in qua quasi in quodam speculo cognoscatur ueritas de rebus exterioribus. Et arguitur quod sit ipsemet actus intelligendi, primo per AVGVSTINVM, qui dicit IX De Trinitate capitulo 10° quod uerbum est cum amore notitia; set ‘notitia’ dicit actum intelligendi; ergo et ‘uerbum’.