Display to small
Rotate your device or try a larger display
Ideo est quartus modus, qui michi uidetur uerior et magis consonat predictis, quod relationes equalitatis et similitudinis non sunt reales in diuinis, set tantum relationes originis, quia, sicut dictum fuit supra, relatiua realia ex natura sui fundamenti habent inter se necessariam exigentiam; nunc est ita quod Persone diuine non habent inter se necessariam exigentiam ratione essentie ut est fundamentum equalitatis et similitudinis, habent autem ut ipsa est fundamentum relationum originis; ergo sole relationes originis sunt reales, non autem relationes equalitatis aut similitudinis. Maior probata fuit prius. Minor declaratur, quia essentia diuina et est essentia una habens rationem quantitatis et qualitatis, et sic est fundamentum relationum equalitatis et similitudinis, et est essentia fecunda, et sic est fundamentum relationum originis: ex fecunditate enim essentie diuine est quod in ipsa una numero existente sint plures Persone, quarum una sit ab alia et tertia ab utraque; cum igitur essentia diuina, ut est una, non requirat quod sit in pluribus, set hoc requirit solum inquantum est fecunda et sub hac ratione solum est fundamentum relationum originis, patet quod ille sole sunt reales in diuinis.
Tertius modus est qui uidetur uerior et magis consonat predictis, quod relationes equalitatis et similitudinis non sunt reales in diuinis, set tantum relationes originis, quia, ut dictum fuit supra, relatio realis uel est realis respectus accidentaliter adueniens uel est denominatio sumpta ex pluribus. Similitudo autem et equalitas nullo istorum modorum possunt esse reales relationes in diuinis. Quod patet primo accipiendo ‘relationem’ pro respectu consequente per se ad suum fundamentum, quia talis respectus est realis ex hoc quod extrema realia ex natura sui fundamenti habent inter se necessariam exigentiam; nunc est ita quod Persone diuine non habent inter se necessariam exigentiam ratione essentie, ut est fundamentum equalitatis et similitudinis, habent autem, ut ipsa est fundamentum relationum originis; ergo sole relationes originis sunt reales, non autem relationes equalitatis aut similitudinis. Maior probata fuit prius. Minor declaratur, quia essentia diuina aut est una habens rationem quantitatis et qualitatis, et sic est fundamentum relationum equalitatis et similitudinis, aut est essentia fecunda, et sic est fundamentum relationum originis; ex fecunditate enim diuine essentie est quod in ipsa una numero existente sint plures Persone, quarum Personarum una sit ab alia et tertia ab utraque; cum igitur essentia diuina, ut est una, non requirat quod sit in pluribus, set hoc requirit solum inquantum est fecunda et sub hac ratione solum est fundamentum relationum originis, patet quod ille sole sunt reales in diuinis. Respectus autem realis accidentaliter adueniens non conuenit Deo etiam per comparationem ad creaturam, ut prius probatum fuit, et multo minus per comparationem ad intrinseca; propter quod equalitas que est inter Personas diuinas non potest esse realis respectus accidentaliter adueniens. Denominatio etiam respectiua que est ‘realis relatio’ sumitur ex pluribus rebus realiter inter se differentibus, ut supra dictum fuit; ‘equalitas’ autem diuinarum Personarum non est denominatio sumpta ex pluribus rebus, set est denominatio sumpta ex unica re, que nullo modo est realiter plurificata, set solum secundum rationem, et ideo non est realis relatio in diuinis sicut in creaturis.