Display to small

Rotate your device or try a larger display

No equivalent paragraph (chunk) in redactio A available
B.I.27.1.6

Secunda1 est quod proprietas relatiua potest considerari ut constitutiua et ut relatiua. Tertia est quod istud potest esse uel in generali, sicut cum intelligimus in generali diuinum suppositum constitutum per aliquam proprietatem ipsum constituentem, uel in speciali, sicut intelligendo Patrem esse constitutum per paternitatem, que est eius proprietas constitutiua et nichilominus relatiua.


  1. Secunda … et ut relatiua] cf. Thom., S.th., I, 40, 4, resp.; De pot., 10, 3, resp. (263a-b); • • • Ioh. Paris., Super Sent., I, 27, 1, resp. (282,42-283,44); • • • Iac. Met., Super Sent. (A), I, 27, 2, resp. (T52vb); Super Sent. (B), I, 27, 2, resp. (Vb25ra) ↩︎

C.I.27.1.6

Secundum est quod proprietas relatiua potest considerari ut constitutiua uel ut relatiua. Tertium est quod illud potest esse in generali uel in speciali: in generali, sicut intelligimus diuinum suppositum constitutum per aliquam proprietatem constituentem ipsum, uel in speciali, sicut intelligendo Patrem esse constitutum per paternitatem, que est eius proprietas constitutiua et nichilominus relatiua.