Display to small

Rotate your device or try a larger display

A.II.1.3.51

Ad octauum dicendum quod non est simile de creatione et uersione, quia uersio supponit creationem. Non1 enim est uertibile in nichil nisi creatum ex nichilo. Propter quod omnis uersio ex tempore est, cum ipsam precedat creatio duratione. Creatio autem nichil supponit, nec subiectum nec terminum, ratione cuius oporteat in ea ponere nouitatem. Si uero arguetur sic: ‘uersionem in nichil sequitur aliqua duratio, ergo creationem ex nichilo precedit aliqua duratio, quia sic se uidetur habere uersio ad nichil in ratione termini ad quem, sicut creatio ad nichil ut a quo’, dicendum quod nichil non est terminus a quo creationis, nec terminus ad quem uersionis, ut supra probatum fuit. Attamen quod assumitur non est uerum, scilicet quod uersionem in nichil necessario sequatur aliqua duratio. Est enim uersio aliquid non habere esse a Deo postquam habuit esse ab ipso. Sicut enim creare est dare alicui totum suum esse, ita uertere in nichil est non dare esse cui prius dabatur. Istud autem uerificatur toto tempore quo res est non ens uel non est ens postquam fuit. Et ideo uersio potest coexistere infinite durationi a parte post, sicut creatio a parte ante.


  1. Non … creatum ex nichilo] Ioh. Dam., De fide orth., I, 3 (16,23-24) ↩︎

B.II.1.1.37

Ad ultimum dicendum quod non est simile de creatione et uersione, quia uersio supponit creationem. Non1 enim est uertibile in nichil nisi creatum ex nichilo. Propter quod omnis uersio ex tempore est, cum ipsam precedat creatio duratione. Creatio autem nichil supponit, nec subiectum nec terminum, ratione cuius oporteat in ea ponere nouitatem. Si uero argueretur sic: ‘uersionem in nichil sequitur aliqua duratio, ergo creationem ex nichilo precedit aliqua duratio, quia sic se uidetur habere uersio ad nichil in ratione termini ad quem, sicut creatio ad nichil ut a quo’, dicendum quod nichil non est terminus a quo creationis, nec terminus ad quem uersionis, ut supra probatum fuit. Attamen quod assumitur non est uerum, scilicet quod uersionem in nichil necessario sequatur aliqua duratio. Est enim uersio aliquid non habere esse a Deo postquam habuit esse ab ipso. Sicut enim creare est dare alicui totum suum esse, ita uertere in nichil est non dare esse cui prius dabatur. Istud autem uerificatur toto tempore quo res est non ens uel non est ens postquam fuit. Et ideo uersio potest coexistere infinite durationi a parte post, sicut creatio a parte ante.


  1. Non … creatum ex nichilo] Ioh. Dam., De fide orth., I, 3 (16,23-24) ↩︎

C.II.1.2.33

Ad quintum dicendum quod non est simile de creatione et de uersione, quia uersio supponit creationem. Non enim est uertibile in nihil nisi quod est creatum ex nihilo. Propter quod omnis uersio ex tempore est, cum ipsam precedat creatio duratione. Creatio autem nihil supponit, nec subiectum nec terminum ratione, cuius oporteat in ea ponere nouitatem. Si uero argueretur sic: ‘uersionem in nihil, sequitur aliqua duratio, ergo creationem ex nihilo precedit aliqua duratio, quia sic se habere uidetur uersio ad nihil ratione termini ad quem est, sicut creatio ad nihil in ratione termini a quo’, dicendum quod nihil non est terminus a quo creationis, nec terminus ad quem uersionis, ut super probatum fuit questione I numero 6. Item quod assumitur non est uerum, scilicet quod uersionem in nihil necessario sequatur aliqua duratio. Est enim uersio aliquid non habere esse a Deo postquam habuit esse ab ipso. Sicut enim creare est alicui dare totum suum esse, ita uertere in nihil est non dare esse cui prius dabatur. Istud autem uerificatur toto tempore quo res non est postquam fuit. Et ideo uersio potest coexistere infinite durationi a parte post, sicut creatio a parte ante.