Display to small

Rotate your device or try a larger display

No equivalent paragraph (chunk) in redactio A available
B.I.1.2.13

De malis uero pene idem patet, quia illo 1 utendum est quo tendentes ad beatitudinem adiuuamur; set mala pene iuuant nos ad tendendum in beatitudinem, dicente GREGORIO quod mala 2 que nos hic premunt ad Deum nos ire compellunt. Et PHILOSOPHVS II Ethicorum dicit quod pene 3 sunt medicine; sanant enim mentem a morbo peccati et per consequens disponunt hominem ad uirtutem, per quam ordinamur in Deum, et propter hoc infliguntur a Deo, qui est summus medicus. Vnde in Ps. dicitur: Multiplicate 4 sunt infirmitates eorum, postea accelerauerunt. Ergo malis pene est utendum.


  1. illo … ad beatitudinem adiuuamur] cf. Aug., De doctr. chr., I, 3, 3 (8,3-4); •  •  • Petr. de Tarant., Super Sent., I, 1, 1, 2, sed contra 1 (12a): «Contra 1. Augustinus. His, quibus vtendum est, tendentes ad beatitudinem adiuuamur: sed malis potius retrahimur: ergo et caetera.» ↩︎

  2. mala … nos ire compellunt] cf. Greg., Mor. in Iob, XXVI, 13, 21 (1280,18-21 et 28-33); • • • Thom., S.th., I, 21, 4, ad 3 ↩︎

  3. pene sunt medicine] cf. Arist., Eth. Nic., II, 2, 1104b16-17 ↩︎

  4. Multiplicate … eorum postea accelerauerunt] Ps., 15, 4 ↩︎

C.I.1.4.8

De malis uero poene idem patet quia illo utendum est quo tendentes ad beatitudinem adiuuantur; set mala pene iuuant nos ad tendendum in beatitudinem, dicente GREGORIO quod mala que nos hic premunt ad Dominum nos ire compellunt. Et PHILOSOPHVS II Ethicorum dicit quod pene sunt medicine; sanant enim mentem a morbo peccati et per consequens disponunt hominem ad uirtutem, per quam ordinamur in Deum, et propter hoc infliguntur a Deo, qui est summus medicus. Vnde in Ps. dicitur: Multiplicate sunt infirmitates eorum, postea accelerauerunt. Ergo malis pene est utendum.