Display to small
Rotate your device or try a larger display
Quantum 1 ad primum sciendum est quod uestigium nunc translatiue sumitur ad similitudinem uestigii proprie dicti, quod est impressio ducens confuse in cognitionem eius cuius est, sicut uestigium hominis dicitur impressio pedis derelicta in puluere que ducit in cognitionem hominis cuius est impressio, non tamen determinate in cognitionem huius, set confuse 2 in cognitionem alicuius. Ex hoc sic: ubicumque est aliqua representatio Trinitatis ducens nos saltem confuse in aliquam Trinitatis notitiam, ibi est uestigium Trinitatis; set in 3 omni creatura est aliqua representatio Trinitatis ducens in aliqualem Trinitatis notitiam, licet confusam; ergo etc. Maior patet ex dictis. Minor declaratur, quia in Trinitate diuina est unitas essentie
-
Quantum … in cognitionem alicuius] cf. Iac. Met., Super Sent., I, 3, 3 (35ra): "Vestigium est impressio ducens in cognitionem confusam imprimentis secundum esse specificum, ut patet in impressione pedis in nive. Unde ad hoc quod aliquid sit vestigium requiritur primo quod sit similitudo remota, unde dicitur impressio; secundo, quia remota, ideo ducit in cognitionem confusam; tertio, quia manifestat imprimens non solum secundum suum genus nec tamen secundum esse individuale, dicitur: secundum esse specificum."; • • • Thom., Super Sent., I, 3, 2, 1, sol. (100); • • • Alb., Super Sent., I, 3 (84,57-65); • • • Decker, Die Gotteslehre des Jakob von Metz (286) ↩︎
-
confuse in cognitionem alicuius] cf. Thom., In Phys., I, 1, 7 8 (5b-6a) ↩︎
-
in … notitiam, licet confusam] cf. Thom., S.th., I, 45, 7, resp.; • • • Rich. de Mediau., Super Sent., I, 3.1, 3, 1, resp. (45b): "Respondeo quod vestigium dei est in omni creatura: ad cuius altiorem intelligentiam." ↩︎
-
que … appropriantur tribus personis] cf. Thom., Super Sent., I, 3, 1, 4, sol. (98); • • • Ioh. Par., Super Sent., I, 3, 2 (45,4-48,86) ↩︎
-
modus … species et ordo] cf. Aug., De nat. boni, 3 (856,19-26) ↩︎
-
Omnis … pertinet ad ordinem] cf. Thom., Super Sent., I, 3, 2, 2, sol. (102-103) ↩︎
-
Ducunt … cognitionem confusam personarum] cf. Thom., Super Sent., I, 3, 2, 1, ad 3 (100); • • • Iac. Met., Super Sent., I, 3, 3 (35ra-b): ""; • • • Decker, Die Gotteslehre des Jakob von Metz (286-287): "Tertio in divinis inveniuntur aliqua appropriata, ut esse sapientem etc., penes quae accipitur vestigium. Quod probatur dupliciter. Primo, quia sicut appropriata ducunt in cognitionem personarum confusam vel imperfectam, sic vestigium. Secondo, quia omne agens ad effectum suum producendum requirit tria. Primum est quod agit per potentiam aliquam seu virtutem aliquam activam; secundum est quod agit per artem seu sapientiam aliquam, per quam limitat effectum suum ad speciem determinatam; tertium est quod agit propter bonum aliquod, per quod ordinat effectum suum ad finem. Haec autem tria sunt attributa seu appropriata divinarum personarum. Ergo si in creaturis reperiatur vestigium, penes ista accipietur. - Tertio videndum quod in qualibet creatura reperitur vestigium trinitatis sic. Ubicumque est reperire essentiam limitatam ad esse determinatum [coni.: determinantium T] et ad speciem determinatam et ordinatam in finem, ibi est [sequitur lacuna] reperire vestigium trinitatis. Quia enim est substantia esse participans, repraesentat patrem, cui attibuitur potentia. Ipse enim est principium non de principio, non habens ab alio potentiam. Sed in quantum habet formam determinatam ad speciem, representat filium, cui appropriatur sapientia, per quam artifex dat formam et speciem operi suo. In quantum vero habet ordinem in finem, repraesentat spiritum sanctum, cui appropriatur bonitas, quae habet rationem finis. Sed omnis creatura habet haec tria, scilicet esssentiam limitatam, formam determinatam ad speciem et ordinem in finem, quia in omni creatura secundum Agustinum De natura boni in creaturis reperiuntur modus, species, ordo: modus, per quem habet essentiam limitatam; species, per quam formam determinatam; ordo in finem. Ad quae reducuntur illa tria: pondus, numerus et mensura. Ergo etc." ↩︎
-
ex … ordinatur in bonum] Thom., S.th., I, 93, 6, resp. ↩︎
-
ex hoc … appropriatur Spiritui Sancto] cf. Thom., S.th., I, 45, 7, resp. ↩︎
-
potentie … que nominat principium] cf. Arist., Metaph., IX, 1, 1046a9-11; • • • Auct. Ar., 1, 219 (133,85-86); • • • Thom., S.th., I, 19, 4, ad 4 ↩︎
-
amor … appropriatur Spiritui Sancto] cf. Thom., Super Sent., I, 10, 1, 1, ad 4 (263) ↩︎
Quantum ad primum sciendum est quod uestigium nunc translatiue sumitur ad similitudinem uestigii proprie dicti, quod est impressio ducens confuse in cognitionem eius cuius est, sicut uestigium hominis dicitur impressio pedis derelicta in puluere que ducit in cognitionem hominis, cuius est impressio, non tamen determinate in cognitionem huius, set confuse in cognitionem alicuius. Ex hoc sic arguitur. Vbicunque est aliqua representatio Trinitatis ducens nos saltem confuse in aliquam Trinitatis notitiam, ibi est uestigium Trinitatis; set in omni creatura est aliqua representatio Trinitatis ducens nos in aliqualem Trinitatis notitiam, licet confusam; ergo etc. Maior patet ex dictis. Minor declaratur, quia in Trinitate diuina est unitas essentie cum trinitate Personarum. In omni enim creatura inuenitur essentie unitas et quedam tria que aliqualiter correspondent tribus Personis, licet confuse. Omnis enim creatura procedit a Deo per potentiam, secundum ordinem sapientie et propter bonitatem diuinam, que tria appropriantur tribus Personis. Ea autem que in creaturis hiis tribus respondent sunt secundum AVGVSTINVM modus, species et ordo. Omnis enim creatura habet esse limitatum et non infinitum, et hoc pertinet ad modum; item habet esse determinatum ad certam speciem, quod pertinet ad speciem; habet etiam inclinationem ad aliquid aliud, et hoc pertinet ad ordinem. Ducunt autem hec in cognitionem appropriatorum, et per consequens in cognitionem confusam Personarum hoc modo. Ex hoc enim quod quelibet res habet substantiam modificatam et finitam, demonstratur quod sit ab alio principio, et ita ducit in cognitionem potentie, que nominatur principium et appropriatur Patri; species uero demonstrat Verbum Patris, sicut forma domus conceptionem artificis; ordo uero demonstrat Amorem producentis quo effectus ordinatur in bonum, amor autem appropriatur Spiritui Sancto, ideo etc.