Display to small

Rotate your device or try a larger display

No equivalent paragraph (chunk) in redactio A available
B.I.27.2.7

Cum ergo in intellectu sint secundum OMNES habitus et actus et preter hoc sit ibi secundum QVOSDAM duplex forma, una1 que imprimitur intellectui, scilicet species intelligibilis, que precedit omnem actum intelligendi, alia quam intellectus iam factus in actu format de re intellecta, siue formando conceptum diffinitiuum siue enuntiatiuum, inquirendum est quid horum sit uerbum. Et patet statim quod uerbum non est habitus aut species intelligibilis impressa, quia tam habitus quam species intelligibilis secundum ponentes ipsas manent apud intellectum dum actu non considerat; uerbum autem non est nisi in intellectu actu considerante; ergo uerbum nec est habitus nec est species intelligibilis impressa. Restat ergo quod sit actus intelligendi uel forma quam intellectus in actu format de re intellecta, que deinceps uocetur forma expressa.


  1. una … diffinitiuum siue enuntiatiuum] Heru. Nat., Tract. de uerbo, 1, 1, resp. (10rb) ↩︎

C.I.27.2.9

Patet ergo quod uerbum pertinet ad intellectum subiectiue uel quasi subiectiue. Cum ergo in intellectu sint secundum omnes habitus et actus et preter hoc sit ibi secundum QVOSDAM duplex forma, una que imprimitur in intellectu, scilicet species intelligibilis, que precedit omnem actum intelligendi, alia quam intellectus iam factus in actu format de re intellecta, sicut formando conceptum diffinitiuum, siue enuntiatiuum, inquirendum est quid eorum sit uerbum; et patet statim quod uerbum non est habitus aut species intelligibilis impressa, quia tam habitus quam species intelligibilis secundum PONENTES ipsa manent apud intellectum dum actu non considerat uerbum, aut non nisi in intellectu actu considerante; ergo uerbum non est habitus nec species intelligibilis impressa. Restat ergo quod sit actus intelligendi uel forme quam intellectus in actu format de re intellecta, que deinceps uocetur forma expressa.