Display to small
Rotate your device or try a larger display
Secundo 1 patet idem sic: nichil imperfectionem includens est in diuinis absolute, set solum in comparatione ad creaturas; set omnis distinctio per absoluta, siue sit rei siue rationis, includit semper aliquam imperfectionem; ergo talis distinctio uel differentia non potest esse in diuinis absque comparatione ad creaturas. Maior patet, quia omnis imperfectio relegatur a Deo; quod si aliqua ei attribuitur, hoc est inquantum accipitur ut terminus habitudinis creature ad ipsum. Sic enim dicimus essentiam 2 diuinam habere rationem ydee, hoc est imitabilis in limitato gradu, quia est terminus habitudinis creature finite et limitate imitantis diuinam essentiam; et similiter est in aliis. Minor similiter declaratur, quia ubicumque est distinctio per absoluta, oportet quod utrumque uel alterum sit finitum et ut finitum apprehendatur, quia non possunt esse plura infinita secundum essentiam uel perfectionem essentialem. Dico autem de distinctione per absoluta, quia distinctio per relationes nullam imperfectionem arguit; omnis enim perfectio attenditur secundum aliquid absolutum.
Secundo patet idem sic: nichil imperfectionem includens est in diuinis absolute, set solum in comparatione ad creaturas; set omnis distinctio per absoluta, siue sit rei siue rationis, includit semper aliquam imperfectionem; ergo talis distinctio uel differentia non potest esse in diuinis absque comparatione ad creaturas. Maior patet, quia omnis imperfectio relegatur a Deo; quod si aliqua ei attribuitur, hoc est inquantum accipitur ut terminus habitudinis creature ad ipsum. Sic enim dicimus essentiam diuinam habere rationem idee, hoc est imitabilis in limitato gradu, quia est terminus habitudinis creature finite et limitate, imitantis diuinam essentiam; et similiter est in aliis. Minor sic declaratur, quia ubicunque est distinctio per absoluta, oportet quod utrunqe uel alterum sit finitum et ut finitum apprehendatur, quia non possunt esse plura infinita secundum essentiam uel perfectionem essentialem. Dico autem de distinctione per absoluta, quia distinctio per relationes nullam imperfectionem arguit. Omnis perfectio autem attenditur secundum aliquid absolutum.