Display to small

Rotate your device or try a larger display

No equivalent paragraph (chunk) in redactio A available
B.I.7.un.40

Ad secundum argumentum dicendum quod, si in diuinis suppositis plurificaretur natura secundum numerum, non oporteret dare aliam potentiam communicandi et aliam producendi, quia nichil esset ibi communicatum quin esset productum, et econuerso, propter quod possunt reduci in idem principium; set nunc, quia est eadem natura numero in omnibus suppositis, aliud est ibi productum, scilicet relatio, aliud uero solum communicatum, scilicet essentia; ideo debent reduci in diuersa principia.

C.I.7.2.35

Ad secundam rationem dicendum quod ipsa magis concludit oppositum quam propositum eorum, quia ubi natura plurificatur secundum numerum, una potest esse principium alterius, set ubi ipsa est una secundum numerum, ipsa non potest esse principium productionis et terminus propter realem differentiam quam necesse est esse inter principium et principiatum.