Display to small
Rotate your device or try a larger display
Quantum ad primum probant aliqui1 angelum non esse compositum ex materia et forma duplici ratione. Prima sumitur ex condicione operationis et est talis: Illud2 cuius propria operatio et per se est intelligere non habet materiam partem sui; set angelus est huiusmodi; ergo etc.
Minor patet. Maior probatur. Ad cuius euidentiam sciendum est quod substantie materiali non conuenit intelligere non solum propter quantitatem, set propter potentialitatem et imperfectionem materie. Quod ex hoc patet, quia in corporibus siue in corporalibus substantiis illud quod est magis materiale et imperfectum et potentiale magis est remotum a cognitione. Vnde corpora inanimata uel insensibilia non possunt habere cognitionem propter maiorem potentialitatem et materialitatem. Ex quo potest accipi ista maior, quod illud cui conuenit nobilior modus cognoscendi qui potest esse oportet omnino esse liberum ab eo quod est pura potentia et ab omni materia que sit simpliciter materia et pura potentialitas; set illud cui conuenit intelligere est huiusmodi, quia, licet in intelligendo sint diuersi gradus, comparando tamen generales modos cognoscendi intelligere est nobilior modus; quare etc.
-
aliqui] cf. Thom., S.th., I, 50, 2, resp.; Super Sent., II, 3, 1, 1, sol. (86-87) • • • Aeg. Rom., Report., II, 20 (228,13-229,15) ↩︎
-
Illud … modus quare etc] Herv. Nat., Super Sent., II, 3, 1 (208bA-B); «Illud cuius propria et per se operatio est intelligere non habet materiam partem sui; sed angelus est huiusmodi; ergo etc. Minor patet. Maior probatur. Ad cuius euidentiam est sciendum, quod substantie materiali non conuenit intelligere non solum propter quantitatem, sed propter potentialitatem et imperfectionem materie. Et hoc patet, quod in corporalibus substantiis id quod est magis materiale et possibile et imperfectum, magis est remotum a cognitione. Vnde corpora inanimata et insensibilia non possunt habere cognitionem propter maiorem potentialitatem et materialitatem. Ex quo potest accipi ista maior, quod illud cui conuenit nobilior modus cognoscendi qui potest oportet esse omnino liberum ab eo quod est pura potentia et ab omni materia que sit simpliciter materia et pura potentialitas; sed illud cui conuenit intelligere est huiusmodi, quia, licet in intelligendo sint diuersi gradus, comparando tamen generales gradus cognoscendi, intelligere est nobilior modus; quare etc.» ↩︎
Quantum ad primum probant aliqui angelum non esse compositum ex materia et forma duplici ratione. Prima sumitur ex conditione operationis et est talis: Illud cuius propria operatio est per se intelligere non habet materiam partem sui; sed angelus est huiusmodi; ergo etc.
Minor patet. Maior probatur. Ad cuius euidentiam sciendum est quod substantie materiali non conuenit intelligere non solum propter quantitatem, sed propter potentialitatem et imperfectionem materie. Quod ex hoc patet, quia in corporibus siue in corporalibus subiectis illud quod est magis materiale et imperfectum et potentiale magis est remotum a cognitione. Vnde corpora inanimata uel insensibilia non possunt habere maiorem cognitionem propter maiorem potentialitatem et materialitatem. Ex quo potest accipi maior ista, quod illud cui conuenit nobilior modus cognoscendi qui potest esse oportet omnino esse liberum ab eo quod est pura et ab omni materia que sit simpliciter materia et pura potentialitas; sed illud cui conuenit intelligere est huiusmodi, quia, licet in intelligendo sunt diuersi gradus, comparando tamen generales modos cognoscendi, intelligere est nobilior modus; quare etc.